| Chapter 22 |
1 |
et ostendit mihi fluvium aquae vitae splendidum tamquam cristallum procedentem de sede Dei et agni -
|
2 |
in medio plateae eius et ex utraque parte fluminis lignum vitae adferens fructus duodecim per menses singula reddentia fructum suum et folia ligni ad sanitatem gentium -
|
3 |
et omne maledictum non erit amplius et sedes Dei et agni in illa erunt et servi eius servient illi -
|
4 |
et videbunt faciem eius et nomen eius in frontibus eorum -
|
5 |
et nox ultra non erit et non egebunt lumine lucernae neque lumine solis quoniam Dominus Deus inluminat illos et regnabunt in saecula saeculorum -
|
6 |
et dixit mihi haec verba fidelissima et vera sunt et Dominus Deus spirituum prophetarum misit angelum suum ostendere servis suis quae oportet fieri cito -
|
7 |
et ecce venio velociter beatus qui custodit verba prophetiae libri huius -
|
8 |
et ego Iohannes qui audivi et vidi haec et postquam audissem et vidissem cecidi ut adorarem ante pedes angeli qui mihi haec ostendebat -
|
9 |
et dicit mihi vide ne feceris conservus tuus sum et fratrum tuorum prophetarum et eorum qui servant verba libri huius Deum adora -
|
10 |
et dicit mihi ne signaveris verba prophetiae libri huius tempus enim prope est -
|
11 |
qui nocet noceat adhuc et qui in sordibus est sordescat adhuc et iustus iustitiam faciat adhuc et sanctus sanctificetur adhuc -
|
12 |
ecce venio cito et merces mea mecum est reddere unicuique secundum opera sua -
|
13 |
ego Alpha et Omega primus et novissimus principium et finis -
|
14 |
beati qui lavant stolas suas ut sit potestas eorum in ligno vitae et portis intrent in civitatem -
|
15 |
foris canes et venefici et inpudici et homicidae et idolis servientes et omnis qui amat et facit mendacium -
|
16 |
ego Iesus misi angelum meum testificari vobis haec in ecclesiis ego sum radix et genus David stella splendida et matutina -
|
17 |
et Spiritus et sponsa dicunt veni et qui audit dicat veni et qui sitit veniat qui vult accipiat aquam vitae gratis -
|
18 |
contestor ego omni audienti verba prophetiae libri huius si quis adposuerit ad haec adponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto -
|
19 |
et si quis deminuerit de verbis libri prophetiae huius auferet Deus partem eius de ligno vitae et de civitate sancta et de his quae scripta sunt in libro isto -
|
20 |
dicit qui testimonium perhibet istorum etiam venio cito amen veni Domine Iesu -
|