| Chapter 3 |
1 |
et nunc Domine omnipotens Deus Israhel anima in angustiis et spiritus anxius clamat ad te -
|
2 |
audi Domine et miserere quia Deus es misericors et miserere nostri quia peccavimus ante te -
|
3 |
quia tu sedes in sempiternum et nos peribimus in aevum -
|
4 |
Domine omnipotens Deus Israhel audi nunc orationem mortuorum Israhel et filiorum ipsorum qui peccaverunt ante te et non audierunt vocem Domini Dei sui et adglutinata sunt nobis mala -
|
5 |
noli meminisse iniquitates patrum nostrorum sed memento manus tuae et nominis tui in tempore isto -
|
6 |
quia tu es Dominus Deus noster et laudabimus te Domine -
|
7 |
quia propter hoc dedisti timorem tuum in cordibus nostris et ut invocemus nomen tuum et laudemus te in captivitate nostra quia convertemus iniquitatem patrum nostrorum qui peccaverunt ante te -
|
8 |
et ecce nos hodie in captivitate nostra sumus quo nos dispersisti in inproperium et in maledictum et in peccatum secundum omnes iniquitates patrum nostrorum qui discesserunt a te Domine Deus noster -
|
9 |
audi Israhel mandata vitae auribus percipite ut scias prudentiam -
|
10 |
quid est Israhel quid est quod in terra es inimicorum -
|
11 |
inveterasti in terra aliena coinquinatus es cum mortuis deputatus es cum descendentibus in infernum -
|
12 |
dereliquisti fontem sapientiae -
|
13 |
si in via Dei ambulasses habitasses in pace sempiterna -
|
14 |
disce ubi sit prudentia ubi sit virtus ubi sit intellectus ut scias simul ubi sit longiturnitas vitae et victus ubi sit lumen oculorum et pax -
|
15 |
quis invenit locum eius et quis intravit in thesauros eius -
|
16 |
ubi sunt principes gentium et qui dominantur super bestias quae sunt super terram -
|
17 |
qui in avibus caeli inludunt -
|
18 |
qui argentum thesaurizant et aurum in quo confidebant homines et non est finis adquisitionis eorum qui argentum fabricant et solliciti sunt nec est inventio operum illorum -
|
19 |
exterminati sunt et ad inferos descenderunt et alii loco eorum exsurrexerunt -
|
20 |
iuvenes viderunt lumen et habitaverunt super terram viam autem disciplinae ignoraverunt -
|
21 |
neque intellexerunt semitas eius neque filii eorum susceperunt eam a facie ipsorum longe facta est -
|
22 |
non est audita in terra Chanaan neque visa est in Theman -
|
23 |
filii quoque Agar qui exquirunt prudentiam quae de terra est negotiatores Merrae et Theman et fabulatores et exquisitores intellegentiae viam autem sapientiae nescierunt neque commemorati sunt semitas eius -
|
24 |
o Israhel quam magna est domus Dei et ingens locus possessionis eius -
|
25 |
magnus et non habet finem excelsus et inmensus -
|
26 |
ibi fuerunt gigantes nominati illi qui ab initio fuerunt statura magna scientes bellum -
|
27 |
non hos elegit Deus neque viam disciplinae dedit illis et perierunt -
|
28 |
eo quod non haberent sapientiam et perierunt propter insipientiam suam -
|
29 |
quis ascendit in caelum et accepit eam et deduxit eam de nubibus -
|
30 |
quis transfretavit mare et invenit illam et adtulit illam super aurum electum -
|
31 |
non est qui possit scire viam eius neque qui exquirat semitas eius -
|
32 |
sed qui scit universa novit eam et invenit eam prudentia sua qui praeparavit terram in aeterno tempore et replevit eam pecudibus et quadrupedibus -
|
33 |
qui emittit lumen et vadit et vocavit illud et obaudit illi in tremore -
|
34 |
stellae autem lumen dederunt in custodiis suis et laetatae sunt -
|
35 |
vocatae sunt et dixerunt adsumus et luxerunt ei cum iucunditate qui fecit illas -
|
36 |
hic Deus noster non aestimabitur alius adversus eum -
|
37 |
hic adinvenit omnem viam disciplinae et tradidit illam Iacob puero suo et Israhel dilecto suo -
|
38 |
post haec in terris visus est et cum hominibus conversatus est -
|