| Chapter 3 |
1 |
filii sapientiae ecclesia iustorum et natio illorum obaudientia et dilectio -
|
2 |
iudicium patris audite filii dilecti et sic facite ut salvi sitis -
|
3 |
Deus enim honoravit patrem in filiis et iudicium matris exquirens in filios -
|
4 |
qui diligit Deum exorabit pro peccatis et continebit se ab illis in oratione dierum exaudietur -
|
5 |
et sicut qui thesaurizat ita et qui honorificat matrem suam -
|
6 |
qui honorat patrem iucundabitur in filiis -
|
7 |
qui honorat patrem suum vita vivet longiore et qui obaudit patrem refrigerabit matri -
|
8 |
qui timet Deum honorat parentes et quasi dominis serviet in his qui se generaverunt -
|
9 |
in opere et sermone et omni patientia honora patrem tuum -
|
10 |
ut superveniat tibi benedictio a Deo et benedictio illius in novissimo manet -
|
11 |
benedictio patris firmat domos filiorum maledictio autem matris eradicat fundamenta -
|
12 |
ne glorieris in contumelia patris tui non est enim tibi gloria sed confusio -
|
13 |
gloria enim hominis ex honore patris sui et dedecus filiis pater sine honore -
|
14 |
fili suscipe senectam patris tui et ne contristes eum in vita illius -
|
15 |
et si defecerit sensu veniam da et ne spernas eum in tua virtute elemosyna enim patris non erit in oblivione -
|
16 |
nam pro peccato matris restituetur tibi bonum -
|
17 |
et iniustitia aedificabitur tibi in die tribulationis commemorabitur tui sicut in sereno glacies solventur tua peccata -
|
18 |
quam malae famae est qui relinquit patrem et est maledictus a Deo qui exasperat matrem -
|
19 |
fili in mansuetudine opera tua perfice et super hominum gloriam diligeris -
|
20 |
quanto magnus es humilia te in omnibus et coram Deo invenies gratiam -
|
21 |
quoniam magna potentia Dei solius et ab humilibus honoratur -
|
22 |
altiora te ne scrutaveris et fortiora te ne exquisieris sed quae praecepit tibi Deus illa cogita semper et in pluribus operibus eius ne fueris curiosus -
|
23 |
non est enim tibi necessarium ea quae abscondita sunt videre oculis tuis -
|
24 |
in supervacuis rebus noli scrutari multipliciter et in pluribus operibus eius non eris curiosus -
|
25 |
plurima enim super sensum hominis ostensa sunt tibi -
|
26 |
multos enim inplanavit suspicio illorum et in vanitate detinuit sensus illorum -
|
27 |
cor durum male habebit in novissimo et qui amat periculum in illo peribit -
|
28 |
cor ingrediens duas vias non habebit successus et pravicordius in illis scandalizabitur -
|
29 |
cor nequam gravabitur doloribus et peccator adiciet ad peccandum -
|
30 |
synagogae superborum non est sanitas frutex enim peccati eradicabitur in illis et non intellegetur -
|
31 |
cor sapiens intellegitur in sapientia et auris bona audiet cum omni concupiscentia sapientiam -
|
32 |
sapiens cor et intellegibile abstinebit se a peccatis et in operibus iustitiae successus habebit -
|
33 |
ignem ardentem extinguit aqua et elemosyna resistit peccatis -
|
34 |
et Deus conspector qui reddit gratiam meminit in posterum et in tempore casus tui invenies firmamentum -
|