| Chapter 10 |
1 |
iudex sapiens vindicabit populum suum et principatus sensati stabilis erit -
|
2 |
secundum iudicem populi sic et ministri eius et qualis rector est civitatis tales et inhabitantes -
|
3 |
rex insipiens perdet populum suum et civitates inhabitabuntur per sensum prudentium -
|
4 |
in manu Dei potestas terrae et exclamabilis omnis iniquitas gentium et utilem rectorem in tempus suscitabit super illam -
|
5 |
in manu Dei potestas hominis et super faciem scribae inponet honorem suum -
|
6 |
omnis iniuriae proximi ne memineris et nihil agas in operibus iniuriae -
|
7 |
odibilis coram Deo et hominibus superbia et execrabilis omnis iniquitas gentium -
|
8 |
regnum a gente in gentem transfertur propter iniustitias et iniurias et contumelias et diversos dolos -
|
9 |
avaro autem nihil est scelestius quid superbit terra et cinis -
|
10 |
nihil est iniquius quam amare pecuniam hic enim et animam suam venalem habet quoniam in vita sua proiecit intima sua -
|
11 |
omnis potentatus brevis via -
|
12 |
brevem languorem praecidit medicus sic et rex hodie est et cras morietur -
|
13 |
cum enim moritur homo hereditabit serpentes et bestias et vermes -
|
14 |
initium superbiae hominis apostatare a Deo -
|
15 |
quoniam ab eo qui fecit illum recessit cor eius quoniam initium peccati omnis superbia qui tenuerit illam adimplebitur maledictis et subvertet eos in finem -
|
16 |
propterea exhonoravit Dominus conventus malorum et destruxit eos usque in finem -
|
17 |
sedes ducum superborum destruxit Deus et sedere fecit mites pro illis -
|
18 |
radices gentium superbarum arefecit Deus et plantavit humiles ex ipsis gentibus -
|
19 |
terras gentium evertit Dominus et perdidit eas usque ad fundamentum -
|
20 |
arefecit ex ipsis et disperdidit illos et cessare fecit memoriam eorum a terra -
|
21 |
perdidit Deus memoriam superborum et reliquit memoriam humilium sensu -
|
22 |
non est creata hominibus superbia neque iracundia nationi mulierum -
|
23 |
semen hominum honorabitur hoc quod timet Dominum semen autem hoc exhonorabitur hominum quod praeterit mandata Domini -
|
24 |
in medio fratrum rector illorum in honore et qui timent Deum erunt in oculis illius -
|
25 |
gloria divitum honoratorum et pauperum timor Dei est -
|
26 |
non despicere hominem iustum pauperem et non magnificare virum peccatorem divitem -
|
27 |
magnus est iudex et potens est in honore et non est maior illo qui timet Deum -
|
28 |
servo sensato liberi servient et vir prudens disciplinatus non murmurabit correptus et inscius non honorabitur -
|
29 |
noli te extollere in faciendo opere tuo et noli cunctari in tempore angustiae -
|
30 |
melior est qui operatur et abundat in omnibus quam qui gloriatur et eget panem -
|
31 |
fili in mansuetudine serva animam tuam et da illi honorem secundum meritum suum -
|
32 |
peccantem in animam suam quis iustificabit et quis honorificabit exhonorantem animam suam -
|
33 |
pauper gloriatur per disciplinam et timorem suum et est homo qui honorificatur propter substantiam suam -
|
34 |
qui gloriatur in paupertate quanto magis in substantia et qui gloriatur in substantia paupertatem vereatur -
|