| Chapter 14 |
1 |
beatus vir qui non est lapsus verbo ex ore suo et non est stimulatus in tristitia delicti -
|
2 |
felix qui non habuit animi sui tristitiam et non excidit ab spe sua -
|
3 |
viro cupido et tenaci sine ratione est substantia et homini livido ad quid aurum -
|
4 |
qui acervat ex animo suo iniuste aliis congregat et in bonis illius alius luxuriabitur -
|
5 |
qui sibi nequa est cui alii bonus erit et non iucundabitur in bonis suis -
|
6 |
qui sibi invidet nihil est illo nequius et haec redditio est malitiae illius -
|
7 |
et si bene fecerit ignoranter et non volens facit et in novissimo manifestat malitiam suam -
|
8 |
nequa est oculus lividi et avertens faciem et despiciens animam suam -
|
9 |
insatiabilis oculus cupidi in parte iniquitatis non satiabitur donec consummet arefaciens animam suam -
|
10 |
oculus malus ad mala et non satiabitur pane et in tristitia erit super mensam suam -
|
11 |
fili si habes benefac tecum et Deo bonas oblationes offer -
|
12 |
memor esto quoniam mors non tardat et testamentum inferorum quia demonstratum est tibi testamentum enim huius mundi morte morietur -
|
13 |
ante mortem benefac amico tuo et secundum vires tuas exporrigens da pauperi -
|
14 |
non defrauderis a die bono et particula boni doni non te praetereat -
|
15 |
nonne aliis relinques dolores et labores tuos in divisione sortis -
|
16 |
da et accipe et iustifica animam tuam -
|
17 |
ante obitum tuum operare iustitiam quoniam non est apud inferos invenire cibum -
|
18 |
omnis caro sicut faenum veterescit et sicut folium fructificans in arbore viridi -
|
19 |
alia generat et alia deicit sic generatio carnis et sanguinis alia finitur et alia nascitur -
|
20 |
omne opus corruptibile in fine deficiet et qui illud operatur ibit cum ipso -
|
21 |
et omne opus electum iustificabitur et qui operatur illud honorabitur in illo -
|
22 |
beatus vir qui in sapientia sua morietur et qui in iustitia sua meditabitur et in sensu cogitabit circumspectionem Dei -
|
23 |
qui excogitat vias illius in suo corde et in absconsis illius intellegens vadens post illam quasi vestigator et in viis illius consistens -
|
24 |
qui respicit per fenestras et in ianuas illius audiens -
|
25 |
qui requiescit iuxta domum illius et in parietibus illius figens palum statuet casulam suam ad manus illius et requiescunt in casula eius bona per aevum -
|
26 |
statuet filios suos sub tegimen illius et sub ramis illius morabitur -
|
27 |
protegetur in subtegmine illius a fervore et in gloria eius requiescet -
|