| Chapter 27 |
1 |
propter inopiam multi deliquerunt et qui quaerit locupletari avertit oculum suum -
|
2 |
si in medio conpaginis lapidum palus figitur sic et inter medium venditionis et emptionis angustabitur peccatis -
|
3 |
conteretur delictum -
|
4 |
si non in timore Domini tenueris instanter cito subvertetur domus tua -
|
5 |
si in pertusura cribri remanebit stercus sic aporia hominis in cogitatu illius -
|
6 |
vasa figuli probat fornax et homines iustos temptatio tribulationis -
|
7 |
sicut rusticatio de ligno ostendit fructum illius sic verbum excogitatum hominis cordis -
|
8 |
ante sermonem non conlaudes virum haec enim temptatio est hominum -
|
9 |
si sequaris iustitiam adprehendes illam et indues quasi poderem honoris et inhabitabis cum ea et proteget te in sempiternum et in die agnitionis invenies firmamentum -
|
10 |
volatilia ad sibi similia conveniunt et veritas ad eos qui operantur illam revertetur -
|
11 |
leo venationi insidiatur semper sic peccata operantibus iniquitates -
|
12 |
homo sanctus in sapientia manet sicut sol nam stultus sicut luna inmutatur -
|
13 |
in medio insensatorum serva verbum tempori in medio autem cogitantium adsiduus esto -
|
14 |
narratio peccantium odiosa et risus illorum delictis peccati -
|
15 |
loquella multum iurans horripilationem capiti statuet et inreverentia ipsius obturatio aurium -
|
16 |
effusio sanguinis in rixa superborum et maledictio illorum auditus gravis -
|
17 |
qui denudat arcana amici perdet fidem et non inveniet amicum ad animum suum -
|
18 |
dilige proximum et coniungere fide cum illo -
|
19 |
quod si denudaveris absconsa illius non persequeris post eum -
|
20 |
sicut enim homo qui perdit amicum suum sic qui perdit amicitiam proximi sui -
|
21 |
et sicut qui dimittit avem de manu sua sic reliquisti proximum tuum et non eum capies -
|
22 |
non illum sequaris quoniam longe abest effugit enim quasi caprea de laqueo quoniam vulnerata est -
|
23 |
conligare et maledicti est concordatio -
|
24 |
denudare autem amici mysteria desperatio est -
|
25 |
annuens oculo fabricat iniqua et nemo eum abiciet -
|
26 |
in conspectu oculorum tuorum condulcabit os tuum et super sermones tuos admirabitur novissime autem pervertet os suum et in verbis tuis dabit scandalum -
|
27 |
multa audivi et non coaequavi ei et Dominus odiet illum -
|
28 |
qui in altum mittit lapidem super caput eius cadet et plaga dolosi dividet vulnera -
|
29 |
et qui foveam fodit in illam decidet et qui statuit lapidem proximo offendet in eo et qui laqueum alio peribit in illo -
|
30 |
facienti nequissimum super ipsum devolvetur et non agnoscet unde adveniat illi -
|
31 |
inlusio et inproperium superborum et vindicta sicut leo insidiabitur illi -
|
32 |
laqueo peribunt qui oblectantur casu iustorum dolor autem consumet illos antequam moriantur -
|
33 |
ira et furor utraque execrabilia et vir peccator continens erit illorum -
|