| Chapter 29 |
1 |
de fenore qui facit misericordiam fenerat proximum et qui praevalet manu mandata servat -
|
2 |
fenera proximum tibi in tempore necessitatis illius et iterum redde proximo in tempore suo -
|
3 |
confirma verbum et fideliter age cum illo et in omni tempore invenies quod tibi necessarium est -
|
4 |
multi quasi inventionem aestimaverunt fenus et praestiterunt molestiam his qui se adiuvaverunt -
|
5 |
donec accipiant osculantur manum dantis et in promissionibus humiliant vocem suam -
|
6 |
et in tempore redditionis postulabit tempus et loquetur verba acediae et murmurationum et tempus causabitur -
|
7 |
si autem potuerit reddere aversatus solide vix reddet dimidium et conputabit illud quasi inventionem -
|
8 |
sin autem fraudavit illum pecunia sua et possidebit illum inimicum gratis -
|
9 |
et convicia et maledicta reddet illi et pro honore et beneficio reddet illi contumeliam -
|
10 |
multi non causa nequitiae non feneraverunt sed fraudari gratis timuerunt -
|
11 |
verumtamen super humilem animo fortior esto et pro elemosyna non trahas illum -
|
12 |
propter mandatum adsume pauperem et propter inopiam eius ne dimittas illum vacuum -
|
13 |
perde pecuniam pro fratre et amico et non abscondas illam sub lapide in perditionem -
|
14 |
pone thesaurum tuum in praeceptis Altissimi et proderit tibi magis quam aurum -
|
15 |
conclude elemosynam in corde pauperis et haec pro te exorabit ab omni malo -
|
16 |
[] -
|
17 |
[] -
|
18 |
super scutum potentis et super lanceam adversus inimicum tuum pugnabit -
|
19 |
vir bonus fidem facit proximo suo et qui perdiderit confusionem derelinquet sibi -
|
20 |
gratiam fideiussoris ne obliviscaris dedit enim pro te animam suam -
|
21 |
repromissorem fugit peccator et inmundus -
|
22 |
bona repromissoris sibi adscribit peccator et ingratus sensu derelinquet liberantem se -
|
23 |
vir repromittit de proximo suo et cum perdiderit reverentiam relinquetur ab eo -
|
24 |
repromissio nequissima multos perdidit dirigentes et commovit illos quasi fluctus maris -
|
25 |
viros potentes gyrans migrare fecit et vagati sunt in gentibus alienis -
|
26 |
peccator transgrediens mandata Domini incidet in promissionem nequa et qui conatur multa agere incidet in iudicium -
|
27 |
recupera proximum secundum virtutem tuam et adtende tibi ne incidas -
|
28 |
initium vitae aqua et panis et vestimentum et domus protegens turpitudinem -
|
29 |
melior victus pauperis sub tegimen asserum quam epulae splendidae in peregre sine domicilio -
|
30 |
super minimum et magnum placeat tibi et inproperium peregrinationis non audies -
|
31 |
vita nequa hospitandi de domo in domum et ubi hospitabitur non fiducialiter aget nec aperiet os -
|
32 |
hospitabit et pascet et potabit ingratos et ad haec amara audiet -
|
33 |
transi hospes et orna mensam et quae in manu habes ciba ceteros -
|
34 |
exi a facie honoris amicorum meorum necessitudine domus meae hospitio mihi factus est frater -
|
35 |
gravia haec homini habenti sensum correptio domus et inproperium feneratoris -
|