| Chapter 32 |
1 |
rectorem te posuerunt noli extolli esto in illis quasi unus ex ipsis -
|
2 |
curam illorum habe et sic conside et omni cura tua explicita recumbe -
|
3 |
ut laeteris propter illos et ornamentum gratiae accipias coronam et dignationem consequaris conrogationis -
|
4 |
loquere maior natu decet enim te -
|
5 |
primum verbum diligenti scientiam et non inpedias musica -
|
6 |
ubi auditus est non effundas sermonem et inportune noli extolli in sapientia tua -
|
7 |
gemmula carbunculi in ornamento auri et conparatio musicorum in convivio vini -
|
8 |
sicut in fabricatione auri signum est zmaragdi sic numerus musicorum in iucundo et moderato vino -
|
9 |
audi tacens et pro reverentia accedet tibi bona gratia -
|
10 |
adulescens loquere in tua causa vix -
|
11 |
si bis interrogatus fueris habeat caput responsum tuum -
|
12 |
in multis esto quasi inscius et audi tacens simul et quaerens -
|
13 |
in medio magnatorum non praesumas et ubi sunt senes non multum loquaris -
|
14 |
ante grandinem praeibit coruscatio et pro reverentia accedet tibi bona gratia -
|
15 |
et hora surgendi non te trices praecurre autem prior in domum tuam et illic avocare et illic lude -
|
16 |
et age conceptiones tuas et non in delictis et verbo superbo -
|
17 |
et super his omnibus benedicito Dominum qui fecit te et inebriantem te ab omnibus bonis suis -
|
18 |
qui timet Deum excipiet doctrinam eius et qui vigilaverint ad illum invenient benedictionem -
|
19 |
qui quaerit legem replebitur ab ea et qui insidiose agit scandalizabitur in ea -
|
20 |
qui timent Dominum invenient iudicium iustum et iustitias quasi lucem accendent -
|
21 |
peccator homo devitabit correptionem et secundum voluntatem suam inveniet conparationem -
|
22 |
vir consilii non disperiet intellegentia alienus et superbus non pertimescit timorem -
|
23 |
etiam postquam fecit cum eo sine consilio et suis insectationibus arguetur -
|
24 |
fili sine consilio nihil facias et post factum non paeniteberis -
|
25 |
in via ruinae non eas et non offendes in lapides ne credas te viae laboriosae ne ponas animae tuae scandalum -
|
26 |
et a filiis tuis cave et a domesticis tuis adtende -
|
27 |
in omni opere crede ex fide animae tuae haec est enim conservatio mandatorum -
|
28 |
qui credit Deo adtendit mandatis et qui confident in illo non minorabuntur -
|