| Chapter 36 |
1 |
miserere nostri Deus omnium et respice nos et ostende nobis lucem miserationum tuarum -
|
2 |
et inmitte timorem tuum super gentes quae non exquisierunt te et cognoscant quia non est Deus nisi tu ut enarrent magnalia tua -
|
3 |
adleva manum tuam super gentes alienas ut videant potentiam tuam -
|
4 |
sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis sic in conspectu nostro magnificaberis in illis -
|
5 |
ut cognoscant te sicut et nos agnovimus quoniam non est Deus praeter te Domine -
|
6 |
innova signa et inmuta mirabilia -
|
7 |
glorifica manum et brachium dextrum -
|
8 |
excita furorem et effunde iram -
|
9 |
extolle adversarium et adflige inimicum -
|
10 |
festina tempus et memento finis ut enarrent mirabilia tua -
|
11 |
in ira flammae devoretur qui salvatur et qui pessimant plebem tuam inveniant perditionem -
|
12 |
contere caput principum inimicorum dicentium non est alius praeter nos -
|
13 |
congrega omnes tribus Iacob et cognoscant quia non est Deus nisi tu ut enarrent magnalia tua et hereditabis eos sicut ab initio -
|
14 |
miserere plebi tuae super quam invocatum est nomen tuum et Israhel quem coaequasti primogenito tuo -
|
15 |
miserere civitati sanctificationis tuae Hierusalem civitati requiei tuae -
|
16 |
reple Sion inenarrabilibus verbis tuis et gloria tua populum tuum -
|
17 |
da testimonium quia ab initio creaturae tuae sunt et suscita precationes quas locuti sunt in nomine tuo prophetae priores -
|
18 |
da mercedem sustinentibus te ut prophetae tui fideles inveniantur et exaudi orationes servorum tuorum -
|
19 |
secundum benedictionem Aaron de populo tuo et dirige nos in via iustitiae et sciant omnes qui inhabitant terram quia tu es Deus conspector saeculorum -
|
20 |
omnem escam manducabit venter et est cibus cibo melior -
|
21 |
fauces contingit cibum ferae et cor sensatum verba mendacia -
|
22 |
cor pravum dabit tristitiam et homo peritus resistet illi -
|
23 |
omnem masculum excipiet mulier et est filia melior filiae -
|
24 |
species mulieris exhilarat faciem viri sui et super omnem concupiscentiam hominis superducit desiderium -
|
25 |
si est lingua curationis et mitigationis misericordiae non est vir illius contra filios hominum -
|
26 |
qui possidet mulierem inchoat possessionem adiutorium contra illum est et columna ut requies -
|
27 |
ubi non est sepis diripietur possessio et ubi non est mulier gemescit egens -
|
28 |
cui credit qui non habet nidum et deflectens ubicumque obscuraverit quasi succinctus latro exiliens de civitate in civitatem -
|