| Chapter 38 |
1 |
honora medicum propter necessitatem etenim illum creavit Altissimus -
|
2 |
a Deo est omnis medella et a rege accipiet dationem -
|
3 |
disciplina medici exaltabit caput illius et in conspectu magnatorum conlaudabitur -
|
4 |
Altissimus creavit de terra medicinam et vir prudens non abhorrebit illi -
|
5 |
nonne a ligno indulcata est amara aqua -
|
6 |
ad agnitionem hominum virtutis illorum et dedit homini scientiam Altissimus honorari in mirabilibus suis -
|
7 |
in his curans mitigavit dolorem et unguentarius facit pigmentum suavitatis et unctiones conficiet suavitatis et non consummabuntur opera eius -
|
8 |
pax enim Dei super faciem terrae -
|
9 |
fili in tua infirmitate non despicias sed ora ad Dominum et ipse curabit te -
|
10 |
averte a delicto et dirige manus et ab omni delicto munda cor tuum -
|
11 |
da suavitatem et memoriam similaginis et inpingua oblationem et da locum medico -
|
12 |
etenim illum Dominus creavit et non discedat a te quoniam opera eius sunt necessaria -
|
13 |
est enim tempus quando in manus eorum incurras -
|
14 |
ipsi vero Dominum deprecabuntur ut dirigat requiem eorum et sanitatem propter conversationem illorum -
|
15 |
qui delinquit in conspectu eius qui fecit eum incidat in manus medici -
|
16 |
fili in mortuum produc lacrimas et quasi dira passus incipe plorare et secundum iudicium contine corpus illius et non despicias sepulturam illius -
|
17 |
propter delaturam amare fer luctum illius uno die et consolare propter tristitiam -
|
18 |
[] -
|
19 |
a tristitia enim festinat mors et cooperiet virtutem et tristitia cordis flectet cervicem -
|
20 |
in abductione permanet tristitia et substantia inopis secundum cor eius -
|
21 |
non dederis in tristitia cor tuum sed repelle eam a te et memento novissimorum -
|
22 |
noli oblivisci neque enim est conversio et huic nihil proderis et te ipsum pessimabis -
|
23 |
memor esto iudicii mei sic enim erit et tuum mihi heri et tibi hodie -
|
24 |
in requie mortui requiescere fac memoriam eius et consolare illum in exitu spiritus sui -
|
25 |
sapientiam scribe in tempore vacuitatis et qui minoratur actu sapientiam percipiet qua sapientia replebitur -
|
26 |
qui tenet aratrum et non gloriatur in iaculo stimulo boves agit et conversatur in operibus eorum et narratio eius in filiis taurorum -
|
27 |
cor suum dabit ad versandos sulcos et vigilia eius in sagina vaccarum -
|
28 |
sic omnis faber et architectus qui noctem tamquam diem transigit qui sculpit signacula sculptilia et adsiduitas eius variat picturam cor suum dabit in similitudinem picturae et vigilia sua perficit opus -
|
29 |
sic faber ferrarius sedens iuxta incudem et considerans opus ferri vapor ignis uret carnes eius et in calore fornacis concertatur -
|
30 |
vox mallei innovabit aurem eius et contra similitudinem vasi oculi eius -
|
31 |
cor suum dabit in consummationem operum et vigilia sua ornabit in consummatione -
|
32 |
sic figulus sedens ad opus suum convertens pedibus suis rotam qui in sollicitudine positus est semper propter opus suum et innumera est omnis operatio eius -
|
33 |
in brachio suo formabit lutum et ante pedes suos curvabit virtutem suam -
|
34 |
cor suum dabit ut consummet linitionem et vigilia sua mundabit fornacem -
|
35 |
omnes hi in manibus suis speraverunt et unusquisque in arte sua sapiens est -
|
36 |
sine his omnibus non aedificatur civitas -
|
37 |
et non inhabitabunt nec inambulabunt et in ecclesiam non transilient -
|
38 |
super sellam iudicis non sedebunt et testamentum iudicii non intellegent neque palam facient disciplinam et iudicium et in parabolis non invenientur -
|
39 |
sed creaturam aevi confirmabunt et deprecatio illorum in operatione artis adcommodantes animam suam et conquirentes in lege Altissimi -
|