| Chapter 16 |
1 |
vae tibi, Babylon et Asia, vae tibi, Aegypte et Syria. -
|
2 |
praecingite vos saccos, plangite filios vestros et dolete de his, quia adpropinquavit contritio vestra. -
|
3 |
inmissus est gladius vobis, et quis est qui avertat eum. -
|
4 |
inmissus est vobis ignis, et quis est qui extinguat eum. -
|
5 |
inmissa sunt vobis mala, et quis est qui recutiet ea? -
|
6 |
numquid recutiet aliquis leonem esurientem in silva aut numquid extinguet ignem, cum stramen incensum fuerit? -
|
7 |
aut numquid recutiet sagittam inmissam a sagittario forte? -
|
8 |
Dominus Deus mittit mala, et quis recutiet ea? -
|
9 |
et exiet ignis ex iracundia eius, et quis est qui extinguat eum? -
|
10 |
coruscabit, et quis non timebit? tonabit, et quis non horrebit? -
|
11 |
Dominus comminatur, quis non conterretur a facie eius? -
|
12 |
tremet terra a fundamento eius, mare fluctuatur de profundo, et fluctus eius turbabuntur et pisces eius a facie Domini et a gloria virtutis eius, -
|
13 |
quoniam fortis gloriae qui tendit sagittam, et acumen eius acutum, quae dimissa est ab eo, non deficiet missa super fines terrae. -
|
14 |
ecce mittuntur mala et non revertentur, donec venient super terram. -
|
15 |
et ignis incendetur et non extinguetur, donec excomedat frumenta terrae. -
|
16 |
quomodo non revertitur sagitta missa a sagittario valido, sic non revertentur mala quae fuerint emissa in terram. -
|
17 |
vae mihi, vae mihi, quis me liberabit in diebus illis? -
|
18 |
initium gemitus et copiosi suspirantium, initium famis et multi disperient, initium belli et timebunt potestates, initium malor -
|
19 |
ab eis; quid facient, cum venerint mala? -
|
20 |
ecce famis plaga dimissa est, et tribulatio eius tamquam mastix, castigatio in disciplina. -
|
21 |
et super his omnibus non se avertent ab iniquitatibus suis nec super has plagas memorantur sempiterna. -
|
22 |
ecce erit annonae vilitas in brevi super terram, ut putent sibi esse directam pacem. tunc superflorescent mala super terram, gladius et famis. -
|
23 |
et aporiant vitam super terram, et gladius dispersit quae superaverint a fame. -
|
24 |
et mortui quasi stercora proicientur, et non habent qui consolentur eos. et derelinquetur deserta terra, et civitates eius demolientur. -
|
25 |
non derelinquetur agricola, qui colit terram et qui seminat eam. -
|
26 |
ligna fructiferabunt, et quis vindemiet illa? -
|
27 |
et uva tradet se ad vindemiam, et quis adligabit eam? erit enim et locis desertio multa. -
|
28 |
concupiscet enim homo hominem videre vel certe vocem eius audire. -
|
29 |
relinquentur enim decem de civitate et duo ex agro, qui absconderint se in silva et in fissuras petrarum. -
|
30 |
quemadmodum relinquentur in oliveto tres vel quattuor olivae, -
|
31 |
aut sicut in vinea vindemiata et subremanet racemus patens ab scrutantibus vindemiam diligenter, -
|
32 |
sic remanebunt in diebus illis tres vel quattuor ab scrutantibus domos eorum in romphea. -
|
33 |
et relinquetur deserta terra, et agri eius inveteraverunt, et viae eius et omnes semitae germinabunt spinas, eo quod non transient oves per eam. -
|
34 |
lugebunt virgines non habentes sponsos, lugebunt mulieres non habentes viros, lugebunt filiae earum non habentes adiutorium. -
|
35 |
sponsi earum in bello consumentur, et viri earum in fame exterentur. -
|
36 |
audite vero ista et cognoscite, ea servi Domini. -
|
37 |
ecce verbum Domini, excipite eum, ne discredatis de quibus dicit Dominus: -
|
38 |
ecce adpropinquant mala et non tardantur. -
|
39 |
quemadmodum praegnans in nono mense filium suum in adpropinquante hora partus eius, ante horas duas vel tres gementes dolores circum ventrem eius, et prodiente infante de ventre non tardabit uno puncto, -
|
40 |
sic non morabuntur mala ad prodiendum super terram, et saeculum gemet et dolores circumtenent illum. -
|
41 |
audite verbum, plebs mea, parate vos ad pugnam in malis. sic estote quasi advenae terrae: -
|
42 |
qui vendit, quasi qui fugiet; et qui emit, quasi qui perditurus; -
|
43 |
qui mercatur, quasi qui fructum non capiat; et qui aedificat, quasi non habitaturus; -
|
44 |
qui seminat, quasi non messem facturus; et qui putat, quasi non vindemiaturus; -
|
45 |
qui nubunt, sic quasi filios non facturi; et qui non nubunt, sic quasi vidui. -
|
46 |
propter quod qui laborant sine causa laborant, -
|
47 |
fructus enim illorum alienigenae metent et substantiam illorum rapient et domos evertent et filios eorum captivabunt, quia in captivitate et fame generant natos suos -
|
48 |
et qui negotiantur negotiantur in rapina. quamdiu exornant civitates et domos suas et possessiones et personas suas, -
|
49 |
tanto magis adzelabor eos super peccata dicit Dominus. -
|
50 |
quomodo zelatur fornicaria mulierem idoneam et bonam valde, -
|
51 |
sic zelabitur iustitia iniquitatem cum exornat se, et accusat eam in faciem, cum venerit qui defendat exquirentem omnem peccatum super terram. -
|
52 |
propterea nolite similari eam nec operibus eius, -
|
53 |
quoniam ecce adhuc pusillum, et tolletur iniquitas a terra et iustitia regnabit in nos. -
|
54 |
non dicat peccator non se peccasse quoniam carbones ignis conburet super caput eius qui dicit: non peccavi coram Deo et gloria ipsius. -
|
55 |
ecce Dominus cognoscit omnia opera hominis et adinventiones illorum et cogitatum illorum et corda illorum. -
|
56 |
qui dixit: fiat terra, et facta est, fiat caelum, et factum est, -
|
57 |
et in verbo illius stellae fundatae sunt, et novit numerum stellarum, -
|
58 |
qui scrutat abyssum et thesauros illorum, qui metitus est mare et conceptum eius, -
|
59 |
qui conclusit mare in medio aquarum et suspendit terram super aquam verbo suo, -
|
60 |
qui extendit caelum quasi cameram et super aquas fundavit eum, -
|
61 |
qui posuit in deserto fontes aquarum et super vertices montium lacus ad emittendum flumina ab eminenti ut potaret terra, -
|
62 |
qui finxit hominem et posuit cor in medio corporis et misit ei spiritum et vitam et intellectum -
|
63 |
et spiramentum Dei omnipotentis, qui fecit omnia et scrutinat absconsa in absconsis; certe -
|
64 |
hic novit adinventionem vestram et quae cogitatis in cordibus vestris. vae peccantibus et volentibus occultare peccata sua. -
|
65 |
propter quod Dominus scrutinando scrutinabit omnia opera eorum et traducet vos omnes. -
|
66 |
et vos confusi eritis, cum processerint peccata vestra coram hominibus, et iniquitates erint quae accusatores stabunt in die illo. -
|
67 |
quid facietis aut quomodo abscondetis peccata vestra coram Domino et gloria eius? -
|
68 |
ecce iudex Deus, timete eum, et desinite a peccatis vestris et obliviscimini iniquitates vestras iam agere eas sempiterno, et Deus educabit vos et liberabit de omni tribulatione. -
|
69 |
ecce enim incenditur ardor super vos turbae copiosae, et rapient quosdam ex vobis et cibabunt idolis occisam. -
|
70 |
et qui consenserint eis, erunt illis in derisum et in inproperium et in conculcationem. -
|
71 |
erit enim Lociis et in vicinas civitates exsurrectio multa super timentes Dominum. -
|
72 |
erunt quasi insani neminem parcentes ad diripiendum et devastandum adhuc timentes Dominum, -
|
73 |
quia devastabunt et diripient substantias eorum et de domo sua eos eicient, -
|
74 |
tunc parebit probatio electorum meorum, ut aurum quod probatur ab igne. -
|
75 |
audite, electi mei, dicit Dominus, ecce adsunt dies tribulationis, et de his liberabo vos. -
|
76 |
ne timeatis nec haesitemini, quoniam Deus dux vester est. -
|
77 |
et qui servatis mandata et praecepta mea, dicit Dominus Deus, ne praeponderent vos peccata vestra nec superelevent se iniquitates vestrae. -
|