| Chapter 5 |
1 |
et factum est ut audierunt gentes in circuitu quia aedificatum est altare et sancta sicut prius et iratae sunt valde -
|
2 |
et cogitabant tollere genus Iacob qui erant inter eos et coeperunt occidere de populo et persequi -
|
3 |
et debellabat Iudas filios Esau in Idumea et eos qui erant in Acrabattene quia circumsedebant Israhelitas et percussit eos plaga magna -
|
4 |
et recordatus est malitiam filiorum Bean qui erant populo in laqueum et in scandalum insidiantes in via -
|
5 |
et conclusi sunt ab eo in turribus et adplicuit ad eos et anathematizavit eos et incendit turres eorum igni cum omnibus qui in eis erant -
|
6 |
et transiit ad filios Ammon et invenit manum fortem et populum copiosum et Timotheum ducem ipsorum -
|
7 |
et commisit cum eis proelia multa et contriti sunt in conspectu eorum et percussit eos -
|
8 |
et cepit Iazer civitatem et filias eius et reversus est in Iudaeam -
|
9 |
et congregatae sunt gentes quae sunt in Galaad adversus Israhelitas qui erant in finibus eorum ut tollerent eos et fugerunt in Datheman munitionem -
|
10 |
et miserunt litteras ad Iudam et fratres eius dicentes congregatae sunt adversum nos gentes per circuitum ut auferant nos -
|
11 |
et parant venire et occupare munitionem in quam confugimus et Timotheus est dux exercitus eorum -
|
12 |
nunc ergo veni eripe nos de manibus eorum quia cecidit multitudo de nobis -
|
13 |
et omnes fratres nostri qui erant in locis Tubi interfecti sunt et captivas abduxerunt uxores eorum et natos et spolia et peremerunt illic ferme mille viros -
|
14 |
et adhuc epistulae legebantur et ecce alii nuntii venerunt de Galilea conscissis tunicis nuntiantes secundum verba haec -
|
15 |
dicentes convenisse adversum se a Ptolomaida et Tyro et Sidone et omni Galilea alienigenas ut nos consumant -
|
16 |
ut audivit autem Iudas et populus sermones istos convenit ecclesia magna cogitare quid facerent fratribus suis qui in tribulatione erant et expugnabantur ab eis -
|
17 |
dixitque Iudas Simoni fratri suo elige tibi viros et vade et libera fratres tuos in Galilea ego enim et frater meus Ionathas ibimus in Galaditin -
|
18 |
et reliquit Iosepphum filium Zacchariae et Azariam duces populi cum residuo exercitu in Iudaeam ad custodiendum -
|
19 |
et praecepit illi dicens praeesto populo huic et nolite bellum committere adversus gentes donec revertamur -
|
20 |
et dati sunt Simoni viri tria milia ut iret in Galileam Iudae autem octo milia in Galaditin -
|
21 |
et abiit Simon in Galileam et commisit proelia multa cum gentibus et contritae sunt gentes a facie eius et persecutus est eos usque ad portam -
|
22 |
Ptolomaidis et ceciderunt de gentibus fere tria milia virorum et accepit spolia eorum -
|
23 |
et sumpsit eos qui erant in Galilea et in Arbatis cum uxoribus et natis et omnibus quae erant illis et adduxit in Iudaeam cum laetitia magna -
|
24 |
et Iudas Macchabeus et Ionathas et fratres eius transierunt Iordanem et abierunt viam trium dierum per desertum -
|
25 |
et occurrerunt eis Nabuthei et susceperunt eos pacifice et narraverunt eis omnia quae acciderunt fratribus in Galaditide -
|
26 |
et quia multi ex eis conprehensi sunt in Basara et Bosor et in Alimis et in Casfor et Macet et Carnain hae omnes civitates munitae et magnae -
|
27 |
sed et in ceteris civitatibus Galaditidis tenentur conprehensi et in crastinum constituerunt admovere exercitum civitatibus his et conprehendere et tollere eos in una die -
|
28 |
et convertit Iudas et exercitus eius viam in desertum Bosor repente et occupavit civitatem et occidit omnem masculum in ore gladii et accepit omnia spolia eorum et succendit eam igni -
|
29 |
et surrexerunt inde nocte et ibant usque ad munitionem -
|
30 |
et factum est diluculo cum adlevassent oculos suos ecce populus multus cuius non erat numerus portantes scalas et machinas ut conprehenderent munitionem et expugnarent eos -
|
31 |
et vidit Iudas quia coepit bellum et clamor belli ascendit in caelum sicut tuba et clamor magnus de civitate -
|
32 |
et exercitui dixit pugnate hodie pro fratribus vestris -
|
33 |
et venit tribus ordinibus post eos et exclamaverunt tubis et clamaverunt in oratione -
|
34 |
et cognoverunt castra Timothei quia Macchabeus est et refugerunt a facie eius et percusserunt eos plaga magna et ceciderunt ex eis in illa die fere octo milia virorum -
|
35 |
et divertit Iudas in Maspha et expugnavit et cepit eam et occidit omnem masculum eius et sumpsit spolia eius et succendit eam igni -
|
36 |
inde perrexit et cepit Casbon et Maged et Bosor et reliquas civitates Galaditidis -
|
37 |
post haec autem verba congregavit Timotheus exercitum alium et castra posuit contra Rafon trans torrentem -
|
38 |
et misit Iudas speculari exercitum et renuntiaverunt ei dicentes quia convenerunt ad eum omnes gentes quae in circuitu nostro sunt exercitus multus nimis -
|
39 |
et Arabas conduxit in auxilium et castra posuerunt trans torrentem parati venire ad te in proelium et abiit Iudas obviam illis -
|
40 |
et ait Timotheus principibus exercitus sui cum adpropiaverit Iudas et exercitus eius ad torrentem aquae si transierit ad nos prior non poterimus sustinere eum quia potens poterit adversum nos -
|
41 |
si vero timuerit transire et posuerit castra extra flumen transfretemus ad eos et poterimus adversus illum -
|
42 |
ut autem adpropinquavit Iudas ad torrentem aquae statuit scribas populi secus torrentem et mandavit eis dicens neminem hominum reliqueritis sed veniant omnes in proelium -
|
43 |
et transfretavit ad illos prior et omnis populus post eum et contritae sunt ante faciem eorum omnes gentes et proiecerunt arma sua et fugerunt ad fanum quod est in Carnain -
|
44 |
et occupavit ipsam civitatem et fanum succendit igni cum omnibus qui erant in ipso et oppressa est Carnain et non potuit sustinere contra faciem Iudae -
|
45 |
et congregavit Iudas universos Israhelitas qui erant in Galaditiden a minimo usque ad maximum et uxores eorum et natos et exercitum magnum valde ut venirent in terram Iudae -
|
46 |
et venerunt usque Efron et haec civitas magna in ingressu posita munita valde et non erat declinare ab ea dextra vel sinistra sed per mediam iter erat -
|
47 |
et incluserunt se qui erant in civitate et obstruxerunt portas lapidibus et misit ad eos Iudas verbis pacificis -
|
48 |
dicens transeamus per terram vestram ut eamus in terram nostram et nemo vobis nocebit tantum pedibus transibimus et nolebant eis aperire -
|
49 |
et praecepit Iudas praedicare in castris ut adplicarent unusquisque in quo erat loco -
|
50 |
et adplicuerunt viri virtutis et obpugnavit civitatem illam tota die et tota nocte et tradita est civitas in manu eius -
|
51 |
et peremerunt omnem masculum in ore gladii et eradicavit eam et accepit spolia eius et transiit per totam civitatem super interfectos -
|
52 |
et transgressi sunt Iordanem in campo magno contra Bethsan -
|
53 |
et erat Iudas congregans extremos et exhortabatur populum per totam viam donec venerunt in terram Iuda -
|
54 |
et ascenderunt in montem Sion cum laetitia et gaudio et obtulerunt holocausta quod nemo ex eis cecidisset donec reverterentur in pace -
|
55 |
et in diebus quibus erat Iudas et Ionathas in terra Galaad et Simeon frater eius in Galilea contra faciem Ptolomaidis -
|
56 |
audivit Iosepphus Zacchariae filius et Azarias princeps virtutis res bene gestas et proelia quae facta sunt -
|
57 |
et dixit faciamus et ipsi nobis nomen et eamus pugnare adversum gentes quae in circuitu nostro sunt -
|
58 |
et praecepit his qui erant in exercitu suo et abierunt Iamniam -
|
59 |
et exivit Gorgias de civitate et viri eius obviam illi in pugnam -
|
60 |
et fugati sunt Iosepphus et Azarias usque in fines Iudae et ceciderunt illa die de populo Israhel ad duo milia viri et facta est fuga magna in populo -
|
61 |
quia non audierunt Iudam et fratres eius existimantes se fortiter facturos -
|
62 |
ipsi autem non erant de semine virorum illorum per quos salus facta est in Israhel -
|
63 |
et viri Iuda magnificati sunt valde in conspectu omnis Israhel et gentium omnium ubi audiebatur nomen eorum -
|
64 |
et convenerunt ad eos fausta adclamantes -
|
65 |
et exivit Iudas et fratres eius et expugnabant filios Esau in terra quae ad austrum est et percussit Chebron et filias eius et muros eius et turres succendit in circuitu -
|
66 |
et movit castra ut iret in terra alienigenarum et perambulabat Samariam -
|
67 |
in illa die ceciderunt sacerdotes in bello dum vult fortiter facere dum sine consilio exiit in proelium -
|
68 |
et declinavit Iudas in Azotum in terra alienigenarum et vidit aras eorum et spolia deorum ipsorum succendit igni et cepit spolia civitatum et regressus est in terram Iuda -
|