| Chapter 2 |
1 |
invenitur autem in descriptionibus Hieremiae prophetae quod iussit accipere ignem eos qui transmigrabantur ut significatum est et ut mandavit transmigratis -
|
2 |
et dedit illis legem ne obliviscerentur praecepta Domini et ut non exerrarent mentibus videntes simulacra aurea et argentea et ornamenta eorum -
|
3 |
et alia huiuscemodi dicens hortabatur ne legem amoverent a corde suo -
|
4 |
erat autem in ipsa scriptura quomodo tabernaculum et arcam iussit propheta divino responso ad se facto comitari secum usquequo exiit in montem in quo Moses ascendit et vidit Dei hereditatem -
|
5 |
et veniens ibi Hieremias invenit locum speluncae et tabernaculum et arcam et altare incensi intulit illuc et ostium obstruxit -
|
6 |
et accesserunt quidam simul qui sequebantur ut notarent sibi locum et non potuerunt invenire -
|
7 |
ut autem cognovit Hieremias culpans illos dixit quod ignotus erit locus donec congreget Deus congregationem populi et propitius fiat -
|
8 |
et tunc Dominus ostendet haec et apparebit maiestas Domini et nubes erit sicut et Mosi manifestabatur et sicut cum Salomon petiit ut locus sanctificaretur magno Deo manifestabat haec -
|
9 |
et ut sapientiam habens obtulit sacrificium dedicationis et consummationis templi -
|
10 |
sicut et Moses orabat ad Dominum et descendit ignis de caelo et consumpsit holocaustum -
|
11 |
et dixit Moses eo quod non sit mundatum quod erat pro peccato et consumptum est -
|
12 |
similiter et Salomon octo diebus celebravit dedicationem -
|
13 |
inferebantur autem in descriptionibus et commentariis Neemiae haec eadem et ut construens bibliothecam congregavit de regibus libros et prophetarum et David et epistulas regum et de donariis -
|
14 |
similiter autem et Iudas ea quae didicerat per bellum quod nobis acciderat congregavit omnia et sunt apud nos -
|
15 |
si ergo desiderastis haec mittite qui perferant vobis -
|
16 |
acturi itaque purificationem scripsimus vobis bene igitur facietis si egeritis hos dies -
|
17 |
Deus autem qui liberavit populum suum et reddidit hereditatem omnibus et regnum et sacerdotium et sanctificationem -
|
18 |
sicut promisit in lege speramus quod cito nostri miserebitur et congregabit de sub caelo in locum sanctum -
|
19 |
eripuit enim nos de magnis periculis et locum purgavit -
|
20 |
de Iuda vero Macchabeo et fratribus eius et de templi magni purificatione et de arae dedicatione -
|
21 |
sed et de proeliis quae pertinent ad Antiochum Nobilem et filium eius Eupatorem -
|
22 |
et de inluminationibus quae de caelo factae sunt ad eos qui pro Iudaeis fortiter fecerunt ita ut universam regionem cum pauci essent vindicarent et barbaram multitudinem fugarent -
|
23 |
et famosissimum in toto orbe templum recuperarent et civitatem liberarent ut leges quae abolendae erant restituerentur Domino cum omni tranquillitate propitio facto illis -
|
24 |
itemque ab Iasone Cyreneo quinque libris conprehensa temptavimus nos uno volumine breviare -
|
25 |
considerantes enim multitudinem librorum et difficultatem volentibus adgredi narrationes historiarum propter multitudinem rerum -
|
26 |
curavimus volentibus quidem legere ut esset animi oblectatio studiosis vero ut facile possint memoriae commendare omnibus autem legentibus utilitas conferatur -
|
27 |
et nobis quidem ipsis qui opus hoc breviandi causa suscepimus non facilem laborem immo vero negotium plenum vigiliarum et sudoris adsumpsimus -
|
28 |
sicut hii qui praeparant convivium et quaerunt aliorum voluntati parere propter multorum gratiam libenter laborem sustinemus -
|
29 |
veritatem quidem de singulis auctori concedentes ipsi autem secundum datam formam brevitati studentes -
|
30 |
sicut enim novae domus architecto de universa structura curandum est ei vero qui pingere conatur quae apta sunt ad ornatum exquirenda sunt ita aestimandum est et in nobis -
|
31 |
etenim intellectum colligere et ordinare sermonem et curiosius partes singulas quasque disquaerere historiae congruit auctori -
|
32 |
brevitatem vero dictionis sectari et exsecutiones rerum vitare brevitati concedendum est -
|
33 |
hinc igitur narrationem incipiemus de praefatione tantum dixisse sufficiat stultum etenim est ante historiam effluere in ipsa autem historia succingi -
|