| Chapter 1 |
1 |
Domine Deus omnipotens patrum nostrorum, Abraham, Isaac et Iacob et semini eorum iusto, -
|
2 |
qui fecisti caelum et terram cum omni ornatu eorum, -
|
3 |
qui signasti mare verbo praecepti tui, qui conclusisti abyssum et signasti terribili et laudabili nomini tuo, -
|
4 |
quod omnes pavent et tremunt a vultu virtutis tuae. -
|
5 |
et insustentabilis ira super peccatores comminationis tuae, -
|
6 |
inmensa vero et investigabilis misericordia promissionis tuae, -
|
7 |
quoniam tu es Dominus altissimus super omnem terram, longanimis et multum misericors et paenitens super malitias hominum. tu autem Domine, secundum bonitatem tuam promisisti paenitentiam remissionis peccatorum, -
|
8 |
et tu Deus iustorum, non posuisti paenitentiam iustis Abraham, Isaac et Iacob, his qui tibi non peccaverunt. -
|
9 |
quoniam peccavi super numerum harenae maris, multiplicatae sunt iniquitates meae. -
|
10 |
incurvatus sum multo vinculo ferri et non est respiratio mihi, quia excitavi iracundiam tuam et malum coram te feci, statuens abominationes et multiplicans offensiones. -
|
11 |
et nunc flecto genua cordis mei, precans ad te bonitatem, Domine. -
|
12 |
peccavi Domine, peccavi et iniquitatem meam agnosco. -
|
13 |
peto rogans te Domine remitte mihi, remitte mihi, ne simul perdas me cum iniquitatibus meis neque in aeternum reserves mala mihi, -
|
14 |
quia indignum salvabis me secundum magnam misericordiam tuam. -
|