| Chapter 12 |
1 |
tunc vocavit ad se Tobias filium suum dixitque ei quid possumus dare viro isti sancto qui venit tecum -
|
2 |
respondens Tobias dixit pater quam mercedem dabimus ei aut quid dignum poterit esse beneficiis eius -
|
3 |
me duxit et reduxit sanum pecuniam a Gabelo ipse suscepit uxorem ipse me habere fecit et daemonium ab ea conpescuit gaudium parentibus eius fecit me ipsum a devoratione piscis eripuit te quoque fecit videre lumen caeli et bonis omnibus per eum repleti sumus quid illi ad haec dignum poterimus dare -
|
4 |
sed peto te pater mi ut roges eum si forte dignabitur medietatem de omnibus quae adlata sunt sibi adsumere -
|
5 |
et vocantes eum pater scilicet et filius tulerunt eum in partem et rogare coeperunt ut dignaretur dimidiam partem omnium quae adtulerant acceptam habere -
|
6 |
tunc dixit eis occulte benedicite Deum caeli et coram omnibus viventibus confitemini illi quoniam fecit vobiscum misericordiam suam -
|
7 |
etenim sacramentum regis abscondere bonum est opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est -
|
8 |
bona est oratio cum ieiunio et elemosyna magis quam thesauros auri condere -
|
9 |
quoniam elemosyna a morte liberat et ipsa est quae purgat peccata et faciet invenire vitam aeternam -
|
10 |
qui autem faciunt peccatum et iniquitatem hostes sunt animae suae -
|
11 |
manifesto ergo vobis veritatem et non abscondam a vobis sermonem occultum -
|
12 |
quando orabas cum lacrimis et sepeliebas mortuos et derelinquebas prandium et mortuos abscondebas per diem in domo tua et nocte sepeliebas ego obtuli orationem tuam Domino -
|
13 |
et quia acceptus eras Deo necesse fuit ut temptatio probaret te -
|
14 |
et nunc misit me Dominus ut curarem te et Sarram uxorem filii tui a daemonio liberarem -
|
15 |
ego enim sum Rafahel angelus unus ex septem qui adstamus ante Dominum -
|
16 |
cumque haec audissent turbati sunt et trementes ceciderunt super faciem suam -
|
17 |
dixitque eis angelus pax vobis nolite timere -
|
18 |
etenim cum essem vobiscum per voluntatem Dei ipsum benedicite et cantate illi -
|
19 |
videbar quidem vobiscum manducare et bibere sed ego cibo invisibili et potu qui ab hominibus videri non potest utor -
|
20 |
tempus est ergo ut revertar ad eum qui me misit vos autem benedicite Deum et narrate omnia mirabilia eius -
|
21 |
et cum haec dixisset ab aspectu eorum ablatus est et ultra eum videre non potuerunt -
|
22 |
tunc prostrati per horas tres in faciem benedixerunt Deum et exsurgentes narraverunt omnia mirabilia eius -
|