| Chapter 4 |
1 |
melior est generatio cum claritate inmortalitas est enim in memoria illius quoniam et apud Deum nota est et apud homines -
|
2 |
cum praesens est imitantur illam et desiderant eam cum se duxerit et in perpetuum coronata triumphat incoinquinatorum certaminum praemium vincens -
|
3 |
multigena autem impiorum multitudo non erit utilis et spuria vitulamina non dabunt radices altas nec stabile firmamentum conlocabunt -
|
4 |
et si in ramis in tempore germinaverint infirmiter posita a vento commovebuntur et a nimietate ventorum eradicabuntur -
|
5 |
confringentur rami inconsummati et fructus illorum inutilis et acerbi ad manducandum et ad nihilum apti -
|
6 |
ex iniquis enim omnes filii qui nascuntur testes sunt nequitiae adversus parentes in interrogatione sua -
|
7 |
iustus autem si morte praeoccupatus fuerit in refrigerio erit -
|
8 |
senectus enim venerabilis est non diuturna neque numero annorum conputata cani sunt autem sensus hominibus -
|
9 |
et aetas senectutis vita inmaculata -
|
10 |
placens Deo factus dilectus et vivens inter peccatores translatus est -
|
11 |
raptus est ne malitia mutaret intellectum illius aut fictio decipiat animam illius -
|
12 |
fascinatio enim nugacitatis obscurat bona et inconstantia concupiscentiae transvertit sensum sine malitia -
|
13 |
consummatus in brevi explevit tempora multa -
|
14 |
placita enim erat Deo anima illius propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatum populi autem videntes et non intellegentes nec ponentes in praecordiis talia -
|
15 |
quoniam gratia Dei et misericordia in sanctos illius et respectus in electos illius -
|
16 |
condemnat autem iustus mortuus vivos impios et iuventus celerius consummata longam vitam iniusti -
|
17 |
videbunt enim finem sapientis et non intellegent quid cogitaverit de illo Deus et quare munierit illum Dominus -
|
18 |
videbunt enim et contemnent illos autem Dominus inridebit -
|
19 |
et erunt post haec decidentes sine honore et in contumelia inter mortuos in perpetuum quoniam disrumpet illos inflatos sine voce et commovebit illos a fundamentis et usque ad supremum desolabuntur et erunt gementes et memoria illorum periet -
|
20 |
venient in cogitatione peccatorum suorum timidi et traducent illos ex adverso iniquitates ipsorum -
|