| Chapter 10 |
1 |
haec illum qui primus finctus est patrem orbis terrarum cum solus esset creatus custodivit -
|
2 |
et eduxit illum a delicto suo et dedit illi virtutem continendi omnia -
|
3 |
ab hac ut recessit iniustus in ira sua per iram homicidii fraternitatis deperiit -
|
4 |
propter quem cum aqua deleret terram iterum sanavit sapientia per contemptibile lignum iustum gubernans -
|
5 |
haec et in consensu nequitiae cum se nationes contulissent scivit iustum et servavit sine querella Deo et in filii misericordia fortem custodivit -
|
6 |
haec iustum a pereuntibus impiis liberavit fugientem descendentem ignem in Pentapoli -
|
7 |
cuius in testimonium nequitiae fumigabunda constat deserta terra et incerto tempore fructus habentes arbores et incredibilis animae memoria stans figmentum salis -
|
8 |
sapientiam enim praetereuntes non tantum in hoc lapsi sunt ut ignorarent bona sed et insipientiae suae reliquerunt hominibus memoriam ut in his quae peccaverunt nec latere potuissent -
|
9 |
sapientia autem hos qui se observant a doloribus liberavit -
|
10 |
haec profugum irae fratris iustum deduxit per vias rectas et ostendit illi regnum Dei et dedit illi scientiam sanctorum honestavit illum in laboribus et conplevit labores illius -
|
11 |
in fraude circumvenientium illum adfuit et honestum illum fecit -
|
12 |
custodivit illum ab inimicis et a seductoribus tutavit eum et certamen forte dedit illi ut vinceret ut sciret quoniam omnium potentior est sapientia -
|
13 |
haec venditum iustum non dereliquit sed a peccatoribus liberavit illum descendit cum illo in foveam -
|
14 |
et in vinculis non dereliquit illum donec adferret illi sceptrum regni et potentiam adversus eos qui eum deprimebant et mendaces ostendit qui maculaverunt ipsum et dedit illi claritatem aeternam -
|
15 |
haec populum iustum et semen sine querella liberavit a nationibus quae illum conprimebant -
|
16 |
intravit in animam servi Domini et stetit contra reges horrendos in portentis et signis -
|
17 |
et reddidit iustis mercedem laborum suorum et deduxit illos in via mirabili et fuit illis in velamento diei et in luce stellarum nocte -
|
18 |
transtulit illos mare Rubrum et transvexit illos per aquam nimiam -
|
19 |
inimicos autem illorum demersit in mare et ab altitudine inferorum eduxit illos ideo iusti tulerunt spolia impiorum -
|
20 |
et decantaverunt Domine nomen sanctum tuum et victricem manum tuam laudaverunt pariter -
|
21 |
quoniam sapientia aperuit os mutorum et linguas infantium fecit dissertas -
|