| Chapter 13 |
1 |
vani sunt autem omnes homines quibus non subest scientia Dei et de his quae videntur bona non potuerunt intellegere eum qui est neque operibus adtendentes agnoverunt quis esset artifex -
|
2 |
sed aut ignem aut spiritum aut citatum aerem aut gyrum stellarum aut nimiam aquam aut solem et lunam rectores orbis terrarum deos putaverunt -
|
3 |
quorum si specie delectati deos putaverunt sciant quanto dominator eorum speciosior est speciei enim generator haec omnia constituit -
|
4 |
aut si virtutem et opera eorum mirati sunt intellegant ab ipsis quoniam qui haec constituit fortior est illis -
|
5 |
a magnitudine enim speciei et creaturae cognoscibiliter poterit horum creator videri -
|
6 |
sed tamen adhuc in his minor est querella et hii enim fortassis errant Deum quaerentes et volentes invenire -
|
7 |
etenim cum in operibus illius conversentur inquirunt et persuasum habent quoniam bona sunt quae videntur -
|
8 |
iterum autem nec his debet ignosci -
|
9 |
si enim tantum potuerunt scire ut possent aestimare saeculum quomodo huius Dominum non facilius invenerunt -
|
10 |
infelices autem sunt et inter mortuos spes illorum est qui appellaverunt deos opera manuum hominum aurum et argentum artis inventionem similitudines animalium aut lapidem inutilem opus manus antiquae -
|
11 |
aut si quis artifex faber de silva lignum rectum secaverit et huius docte eradat omnem corticem et arte sua usus diligenter fabricet vas utile in conversatione vitae -
|
12 |
reliquias autem eius operis ad praeparationem escae abutatur -
|
13 |
et reliquum horum quod ad nullos usus facit lignum curvum et verticibus plenum sculpat diligenter per vacuitatem suam et per scientiam artis suae figuret illud et adsimilet illud imagini hominis -
|
14 |
aut alicui ex animalibus illud conparet perliniens lubrica et rubicundum faciens fuco colorem illius et omnem maculam quae in illo est perliniens -
|
15 |
et faciat ei dignam habitationem in pariete ponens illud confirmans ferro -
|
16 |
ne forte cadat prospiciens illi sciens quoniam non potest se adiuvare imago enim est et opus est illi adiutorio -
|
17 |
et de substantia sua et filiis suis et nuptiis votum faciens inquirit non erubescit loqui cum illo qui sine anima est -
|
18 |
et pro sanitate quidem infirmum deprecatur et pro vita mortuum rogat et in adiutorium inutilem invocat -
|
19 |
et pro itinere petit ab hoc qui ambulare non potest et de adquirendo et de operando et de omnium rerum eventu petit ab eo qui in omnibus est inutilis -
|