| Chapter 17 |
1 |
magna enim sunt iudicia tua et inenarrabilia verba tua propter hoc indisciplinatae animae erraverunt -
|
2 |
dum enim persuasum habent iniqui posse dominari nationi sanctae vinculis tenebrarum et longae noctis conpediti inclusi sub tectis fugitivi perpetuae providentiae iacuerunt -
|
3 |
et dum putant se latere in obscuris peccatis tenebroso oblivionis velamento dispersi sunt paventes horrende et cum admiratione nimia perturbati -
|
4 |
neque enim quae continebat illos spelunca sine timore custodiebat quoniam sonitus descendens perturbabat illos et personae tristes apparentes pavorem illis praestabant -
|
5 |
et ignis quidem nulla vis poterat illis lumen praebere nec siderum limpidae flammae inluminare poterant illam noctem horrendam -
|
6 |
apparebat autem illis subitaneus ignis timore plenus et timore percussi illius quae non videbatur faciei aestimabant deteriora esse quae videbantur -
|
7 |
et magicae artis adpositi erant derisus et sapientiae gloriae correptio cum contumelia -
|
8 |
illi enim qui promittebant timores turbationes expellere se ab anima languente hi cum derisu pleni timore languebant -
|
9 |
nam et si nihil illos ex monstris perturbabat transitu animalium et serpentium sibilatione commoti tremebundi peribant et aerem quem nulla ratione quis effugere posset negantes se videre -
|
10 |
cum sit enim timida nequitia dat testimonium condemnata semper enim praesumit saeva conturbata conscientia -
|
11 |
nihil enim est timor nisi praesumptionis adiutorium proditio cogitationis auxiliorum -
|
12 |
et dum ab intro minor est expectatio maiorem putat scientiam eius causae de qua tormentum praestat -
|
13 |
illi autem qui inpotentem vere noctem et ab infimis et ab altissimis inferis supervenientem eundem somnum dormientes -
|
14 |
aliquando monstrorum exagitabantur timore aliquando animae deficiebant traductione subitaneus enim illis et insperatus timor supervenerat -
|
15 |
deinde si quicumque ex illis decidisset custodiebatur in carcere sine ferro reclusus -
|
16 |
si enim rusticus quis erat aut pastor aut agri laborum operarius praeoccupatus esset ineffugibilem sustinebat necessitatem -
|
17 |
una enim catena tenebrarum omnes erant conligati sive spiritus sibilans aut inter spissos ramos avium sonus suavis aut vis aquae decurrentis nimium -
|
18 |
aut sonus validus praecipitarum petrarum aut ludentium animalium cursus invisus aut mugientium valida bestiarum vox aut resonans de altissimis montibus echo deficientes faciebat illos prae timore -
|
19 |
omnis enim orbis terrarum limpido luminabatur lumine et non inpeditis operibus continebatur -
|
20 |
solis autem illis superposita erat gravis nox imago tenebrarum quae superventura illis erat ipsi ergo sibi erant graviores tenebris -
|