| Chapter 10 |
1 |
in finem psalmus David -
|
2 |
in Domino confido quomodo dicitis animae meae transmigra in montes sicut passer -
|
3 |
quoniam ecce peccatores intenderunt arcum paraverunt sagittas suas in faretra ut sagittent in obscuro rectos corde -
|
4 |
quoniam quae perfecisti destruxerunt iustus %autem; quid fecit -
|
5 |
Dominus in templo sancto suo Dominus in caelo sedis eius oculi eius %in pauperem; respiciunt palpebrae eius interrogant filios hominum -
|
6 |
Dominus interrogat iustum et impium qui autem diligit iniquitatem odit animam suam -
|
7 |
pluet super peccatores laqueos ignis et sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum -
|
8 |
quoniam iustus Dominus %et; iustitias dilexit aequitatem vidit vultus eius -
|