| Chapter 24 |
1 |
psalmus David ad te Domine levavi animam meam -
|
2 |
Deus meus in te confido non erubescam -
|
3 |
neque inrideant me inimici mei etenim universi qui sustinent te non confundentur -
|
4 |
confundantur %omnes; iniqua agentes supervacue vias tuas Domine demonstra mihi %et; semitas tuas doce me -
|
5 |
dirige me in veritatem tuam et doce me quoniam tu es Deus salvator meus et te sustinui tota die -
|
6 |
reminiscere miserationum tuarum Domine et misericordiarum tuarum quia a saeculo sunt -
|
7 |
delicta iuventutis meae et ignorantias meas ne memineris secundum misericordiam tuam memento mei * tu; propter bonitatem tuam Domine -
|
8 |
dulcis et rectus Dominus propter hoc legem dabit delinquentibus in via -
|
9 |
diriget mansuetos in iudicio docebit mites vias suas -
|
10 |
universae viae Domini misericordia et veritas requirentibus testamentum eius et testimonia eius -
|
11 |
propter nomen tuum Domine et propitiaberis peccato meo multum est enim -
|
12 |
quis est homo qui timet Dominum legem statuet ei in via quam elegit -
|
13 |
anima eius in bonis demorabitur et semen ipsius hereditabit terram -
|
14 |
firmamentum est Dominus timentibus eum et testamentum ipsius ut manifestetur illis -
|
15 |
oculi mei semper ad Dominum quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos -
|
16 |
respice in me et miserere mei quia unicus et pauper sum ego -
|
17 |
tribulationes cordis mei multiplicatae sunt de necessitatibus meis erue me -
|
18 |
vide humilitatem meam et laborem meum et dimitte universa delicta mea -
|
19 |
respice inimicos meos quoniam multiplicati sunt et odio iniquo oderunt me -
|
20 |
custodi animam meam et erue me non erubescam quoniam speravi in te -
|
21 |
innocentes et recti adheserunt mihi quia sustinui te -
|
22 |
libera Deus Israhel ex omnibus tribulationibus suis -
|