| Chapter 26 |
1 |
David priusquam liniretur Dominus inluminatio mea et salus mea quem timebo Dominus protector vitae meae a quo trepidabo -
|
2 |
dum adpropiant super me nocentes ut edant carnes meas qui tribulant me et inimici mei ipsi infirmati sunt et ceciderunt -
|
3 |
si consistant adversus me castra non timebit cor meum si exsurgat adversus me proelium in hoc ego sperabo -
|
4 |
unam petii a Domino hanc requiram ut inhabitem in domo Domini omnes dies vitae meae ut videam voluntatem Domini et visitem templum eius -
|
5 |
quoniam abscondit me in tabernaculo in die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui -
|
6 |
in petra exaltavit me et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos circuivi et immolavi in tabernaculo eius hostiam vociferationis cantabo et psalmum dicam Domino -
|
7 |
exaudi Domine vocem meam qua clamavi miserere mei et exaudi me -
|
8 |
tibi dixit cor meum exquisivit facies mea faciem tuam Domine requiram -
|
9 |
ne avertas faciem tuam a me ne declines in ira a servo tuo adiutor meus esto ne derelinquas me neque dispicias me Deus salvator meus -
|
10 |
quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me Dominus autem adsumpsit me -
|
11 |
legem pone mihi Domine in via tua et dirige me in semita recta propter inimicos meos -
|
12 |
ne tradideris me in animas tribulantium me quoniam insurrexerunt in me testes iniqui et mentita est iniquitas sibi -
|
13 |
credo videre bona Domini in terra viventium -
|
14 |
expecta Dominum viriliter age et confortetur cor tuum et sustine Dominum -
|