| Chapter 29 |
1 |
psalmus cantici in dedicatione domus David -
|
2 |
exaltabo te Domine quoniam suscepisti me nec delectasti inimicos meos super me -
|
3 |
Domine Deus meus clamavi ad te et sanasti me -
|
4 |
Domine eduxisti ab inferno animam meam salvasti me a descendentibus in lacum -
|
5 |
psallite Domino sancti eius et confitemini memoriae sanctitatis eius -
|
6 |
quoniam ira in indignatione eius et vita in voluntate eius ad vesperum demorabitur fletus et ad matutinum laetitia -
|
7 |
ego autem dixi in abundantia mea non movebor in aeternum -
|
8 |
Domine in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem avertisti faciem tuam et factus sum conturbatus -
|
9 |
ad te Domine clamabo et ad Deum meum deprecabor -
|
10 |
quae utilitas in sanguine meo dum descendo in corruptionem numquid confitebitur tibi pulvis aut adnuntiabit veritatem tuam -
|
11 |
audivit Dominus et misertus est mei Dominus factus est adiutor meus -
|
12 |
convertisti planctum meum in gaudium mihi conscidisti saccum meum et circumdedisti me laetitia -
|
13 |
ut cantet tibi gloria mea et non conpungar Domine Deus meus in aeternum confitebor tibi -
|