| Chapter 43 |
1 |
in finem filiis Core ad intellectum -
|
2 |
Deus auribus nostris audivimus patres nostri adnuntiaverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum in diebus antiquis -
|
3 |
manus tua gentes disperdit et plantasti eos adflixisti populos et expulisti eos -
|
4 |
nec enim in gladio suo possederunt terram et brachium eorum non salvavit eos sed dextera tua et brachium tuum et inluminatio faciei tuae quoniam conplacuisti in eis -
|
5 |
tu es ipse rex meus et Deus meus qui mandas salutes Iacob -
|
6 |
in te inimicos nostros ventilabimus cornu et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis -
|
7 |
non enim in arcu meo sperabo et gladius meus non salvabit me -
|
8 |
salvasti enim nos de adfligentibus nos et odientes nos confudisti -
|
9 |
in Deo laudabimur tota die et in nomine tuo confitebimur in saeculum diapsalma -
|
10 |
nunc autem reppulisti et confudisti nos et non egredieris in virtutibus nostris -
|
11 |
avertisti nos retrorsum post inimicos nostros et qui oderunt nos diripiebant sibi -
|
12 |
dedisti nos tamquam oves escarum et in gentibus dispersisti nos -
|
13 |
vendidisti populum tuum sine pretio et non fuit multitudo in commutationibus nostris -
|
14 |
posuisti nos obprobrium vicinis nostris subsannationem et derisum his qui in circuitu nostro -
|
15 |
posuisti nos in similitudinem gentibus commotionem capitis in populis -
|
16 |
tota die verecundia mea contra me est et confusio faciei meae cooperuit me -
|
17 |
a voce exprobrantis et obloquentis a facie inimici et persequentis -
|
18 |
haec omnia venerunt super nos nec obliti sumus te et inique non egimus in testamento tuo -
|
19 |
et non recessit retrorsum cor nostrum et declinasti semitas nostras a via tua -
|
20 |
quoniam humiliasti nos in loco adflictionis et cooperuit nos umbra mortis -
|
21 |
si obliti sumus nomen Dei nostri et %si; expandimus manus nostras ad deum alienum -
|
22 |
nonne Deus requiret ista ipse enim novit abscondita cordis quoniam propter te mortificamur omni die aestimati sumus sicut oves occisionis -
|
23 |
exsurge quare dormis Domine exsurge %et; ne repellas in finem -
|
24 |
quare faciem tuam avertis oblivisceris inopiae nostrae et tribulationis nostrae -
|
25 |
quoniam humiliata est in pulvere anima nostra conglutinatus est in terra venter noster -
|
26 |
exsurge adiuva nos et redime nos propter nomen tuum -
|