| Chapter 47 |
1 |
canticum psalmi filiis Core secunda sabbati -
|
2 |
magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri in monte sancto eius -
|
3 |
fundatur exultatione universae terrae montes Sion latera aquilonis civitas regis magni -
|
4 |
Deus in domibus eius cognoscitur cum suscipiet eam -
|
5 |
quoniam ecce reges congregati sunt convenerunt in unum -
|
6 |
ipsi videntes sic admirati sunt conturbati sunt commoti sunt -
|
7 |
tremor adprehendit eos ibi dolores ut parturientis -
|
8 |
in spiritu vehementi conteres naves Tharsis -
|
9 |
sicut audivimus sic vidimus in civitate Domini virtutum in civitate Dei nostri Deus fundavit eam in aeternum diapsalma -
|
10 |
suscepimus Deus misericordiam tuam in medio templi tui -
|
11 |
secundum nomen tuum Deus sic et laus tua in fines terrae iustitia plena est dextera tua -
|
12 |
laetetur mons Sion exultent filiae Iudaeae propter iudicia tua %Domine; -
|
13 |
circumdate Sion et conplectimini eam narrate in turribus eius -
|
14 |
ponite corda vestra in virtute eius et distribuite domus eius ut enarretis in progeniem alteram -
|
15 |
quoniam hic est Deus Deus noster in aeternum et in saeculum saeculi ipse reget nos in saecula -
|