| Chapter 51 |
1 |
in finem intellectus David -
|
2 |
cum venit Doec Idumeus et adnuntiavit Saul et dixit venit David in domo Achimelech -
|
3 |
quid gloriatur in malitia qui potens est iniquitate -
|
4 |
tota die iniustitiam cogitavit lingua tua sicut novacula acuta fecisti dolum -
|
5 |
dilexisti malitiam super benignitatem iniquitatem magis quam loqui aequitatem diapsalma -
|
6 |
dilexisti omnia verba praecipitationis linguam dolosam -
|
7 |
propterea Deus destruet te in finem evellet te et emigrabit te de tabernaculo et radicem tuam de terra viventium diapsalma -
|
8 |
videbunt iusti et timebunt et super eum ridebunt et dicent -
|
9 |
ecce homo qui non posuit Deum adiutorem suum sed speravit in multitudine divitiarum suarum et praevaluit in vanitate sua -
|
10 |
ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei speravi in misericordia Dei in aeternum et in saeculum saeculi -
|
11 |
confitebor tibi in saeculum quia fecisti et expectabo nomen tuum quoniam bonum in conspectu sanctorum tuorum -
|