| Chapter 65 |
1 |
in finem canticum psalmi resurrectionis iubilate Deo omnis terra -
|
2 |
psalmum dicite nomini eius date gloriam laudi eius -
|
3 |
dicite Deo quam terribilia sunt opera tua Domine in multitudine virtutis tuae mentientur tibi inimici tui -
|
4 |
omnis terra adorent te et psallant tibi psalmum dicant nomini tuo diapsalma -
|
5 |
venite et videte opera Dei terribilis in consiliis super filios hominum -
|
6 |
qui convertit mare in aridam in flumine pertransibunt pede ibi laetabimur in ipso -
|
7 |
qui dominatur in virtute sua in aeternum oculi eius super gentes respiciunt qui exasperant non exaltentur in semet ipsis diapsalma -
|
8 |
benedicite gentes Deum nostrum et auditam facite vocem laudis eius -
|
9 |
qui posuit animam meam ad vitam et non dedit in commotionem pedes meos -
|
10 |
quoniam probasti nos Deus igne nos examinasti sicut examinatur argentum -
|
11 |
induxisti nos in laqueum posuisti tribulationes in dorso nostro -
|
12 |
inposuisti homines super capita nostra transivimus per ignem et aquam et eduxisti nos in refrigerium -
|
13 |
introibo in domum tuam in holocaustis reddam tibi vota mea -
|
14 |
quae distinxerunt labia mea et locutum est os meum in tribulatione mea -
|
15 |
holocausta medullata offeram tibi cum incensu arietum offeram tibi boves cum hircis diapsalma -
|
16 |
venite audite et narrabo omnes qui timetis Deum quanta fecit animae meae -
|
17 |
ad ipsum ore meo clamavi et exaltavi sub lingua mea -
|
18 |
iniquitatem si aspexi in corde meo non exaudiat Dominus -
|
19 |
propterea exaudivit Deus adtendit voci deprecationis meae -
|
20 |
benedictus Deus qui non amovit orationem meam et misericordiam suam a me -
|