| Chapter 72 |
1 |
psalmus Asaph quam bonus Israhel Deus his qui recto sunt corde -
|
2 |
mei autem paene moti sunt pedes paene effusi sunt gressus mei -
|
3 |
quia zelavi super iniquis pacem peccatorum videns -
|
4 |
quia non est respectus morti eorum et firmamentum in plaga eorum -
|
5 |
in labore hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur -
|
6 |
ideo tenuit eos superbia operti sunt iniquitate et impietate sua -
|
7 |
prodiet quasi ex adipe iniquitas eorum transierunt in affectum cordis -
|
8 |
cogitaverunt et locuti sunt in nequitia iniquitatem in excelso locuti sunt -
|
9 |
posuerunt in caelum os suum et lingua eorum transivit in terra -
|
10 |
ideo convertetur populus meus hic et dies pleni invenientur in eis -
|
11 |
et dixerunt quomodo scit Deus et si est scientia in Excelso -
|
12 |
ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias -
|
13 |
%et dixi; ergo sine causa iustificavi cor meum et lavi inter innocentes manus meas -
|
14 |
et fui flagellatus tota die et castigatio mea in matutino -
|
15 |
si dicebam narrabo sic ecce nationem filiorum tuorum reprobavi -
|
16 |
et existimabam cognoscere hoc labor est ante me -
|
17 |
donec intrem in sanctuarium Dei intellegam in novissimis eorum -
|
18 |
verumtamen propter dolos posuisti eis deiecisti eos dum adlevarentur -
|
19 |
quomodo facti sunt in desolationem subito defecerunt perierunt propter iniquitatem suam -
|
20 |
velut somnium surgentium Domine in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges -
|
21 |
quia inflammatum est cor meum et renes mei commutati sunt -
|
22 |
et ego ad nihilum redactus sum et nescivi -
|
23 |
ut iumentum factus sum apud te et ego semper tecum -
|
24 |
tenuisti manum dexteram meam et in voluntate tua deduxisti me et cum gloria suscepisti me -
|
25 |
quid enim mihi est in caelo et a te quid volui super terram -
|
26 |
defecit caro mea et cor meum Deus cordis mei et pars mea Deus in aeternum -
|
27 |
quia ecce qui elongant se a te peribunt perdidisti omnem qui fornicatur abs te -
|
28 |
mihi autem adherere Deo bonum est ponere in Domino Deo spem meam ut adnuntiem omnes praedicationes tuas % in portis filiae Sion; -
|