| Chapter 74 |
1 |
in finem ne corrumpas psalmus Asaph cantici -
|
2 |
confitebimur tibi Deus confitebimur et invocabimus nomen tuum narrabimus mirabilia tua -
|
3 |
cum accepero tempus ego iustitias iudicabo -
|
4 |
liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea ego confirmavi columnas eius diapsalma -
|
5 |
dixi iniquis nolite inique facere et delinquentibus nolite exaltare cornu -
|
6 |
nolite extollere in altum cornu vestrum nolite loqui adversus Deum iniquitatem -
|
7 |
quia neque ab oriente neque ab occidente neque a desertis montibus -
|
8 |
quoniam Deus iudex est hunc humiliat et hunc exaltat -
|
9 |
quia calix in manu Domini vini meri plenus mixto et inclinavit ex hoc in hoc verum fex eius non est exinanita bibent omnes peccatores terrae -
|
10 |
ego autem adnuntiabo in saeculum cantabo Deo Iacob -
|
11 |
et omnia cornua peccatorum confringam et exaltabuntur cornua iusti -
|