| Chapter 77 |
1 |
intellectus Asaph adtendite populus meus legem meam inclinate aurem vestram in verba oris mei -
|
2 |
aperiam in parabola os meum eloquar propositiones ab initio -
|
3 |
quanta audivimus et cognovimus ea et patres nostri narraverunt nobis -
|
4 |
non sunt occultata a filiis eorum in generationem alteram narrantes laudes Domini et virtutes eius et mirabilia eius quae fecit -
|
5 |
et suscitavit testimonium in Iacob et legem posuit in Israhel quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis -
|
6 |
ut cognoscat generatio altera filii qui nascentur et exsurgent et narrabunt filiis suis -
|
7 |
ut ponant in Deo spem suam et non obliviscantur opera Dei et mandata eius exquirant -
|
8 |
ne fiant sicut patres eorum generatio prava et exasperans generatio quae non direxit cor suum et non est creditus cum Deo spiritus eius -
|
9 |
filii Effrem intendentes et mittentes arcus conversi sunt in die belli -
|
10 |
non custodierunt testamentum Dei et in lege eius noluerunt ambulare -
|
11 |
et obliti sunt benefactorum eius et mirabilium eius quae ostendit eis -
|
12 |
coram patribus eorum quae fecit mirabilia in terra Aegypti in campo Taneos -
|
13 |
interrupit mare et perduxit eos statuit aquas quasi utrem -
|
14 |
et deduxit eos in nube diei et tota nocte in inluminatione ignis -
|
15 |
interrupit petram in heremo et adaquavit eos velut in abysso multa -
|
16 |
et eduxit aquam de petra et deduxit tamquam flumina aquas -
|
17 |
et adposuerunt adhuc peccare ei in ira excitaverunt Excelsum in inaquoso -
|
18 |
et temptaverunt Deum in cordibus suis ut peterent escas animabus suis -
|
19 |
et male locuti sunt de Deo dixerunt numquid poterit Deus parare mensam in deserto -
|
20 |
quoniam percussit petram et fluxerunt aquae et torrentes inundaverunt numquid et panem potest dare aut parare mensam populo suo -
|
21 |
ideo audivit Dominus et distulit et ignis accensus est in Iacob et ira ascendit in Israhel -
|
22 |
quia non crediderunt in Deo nec speraverunt in salutare eius -
|
23 |
et mandavit nubibus desuper et ianuas caeli aperuit -
|
24 |
et pluit illis manna ad manducandum et panem caeli dedit eis -
|
25 |
panem angelorum manducavit homo cibaria misit eis in abundantiam -
|
26 |
transtulit austrum de caelo et induxit in virtute sua africum -
|
27 |
et pluit super eos sicut pulverem carnes et sicut harenam maris volatilia pinnata -
|
28 |
et ceciderunt in medio castrorum eorum circa tabernacula eorum -
|
29 |
et manducaverunt et saturati sunt nimis et desiderium eorum adtulit eis -
|
30 |
non sunt fraudati a desiderio suo adhuc escae eorum erant in ore ipsorum -
|
31 |
et ira Dei ascendit in eos et occidit pingues eorum et electos Israhel inpedivit -
|
32 |
in omnibus his peccaverunt adhuc et non crediderunt mirabilibus eius -
|
33 |
et defecerunt in vanitate dies eorum et anni eorum cum festinatione -
|
34 |
cum occideret eos quaerebant eum et revertebantur et diluculo veniebant ad Deum -
|
35 |
et rememorati sunt quia Deus adiutor est eorum et Deus excelsus redemptor eorum est -
|
36 |
et dilexerunt eum in ore suo et lingua sua mentiti sunt ei -
|
37 |
cor autem ipsorum non erat rectum cum eo nec fideles habiti sunt in testamento eius -
|
38 |
ipse autem est misericors et propitius fiet peccatis eorum et non perdet eos et abundabit ut avertat iram suam et non accendet omnem iram suam -
|
39 |
et recordatus est quia caro sunt spiritus vadens et non rediens -
|
40 |
quotiens exacerbaverunt eum in deserto in ira concitaverunt eum in inaquoso -
|
41 |
et conversi sunt et temptaverunt Deum et Sanctum Israhel exacerbaverunt -
|
42 |
non sunt recordati manus eius die qua redemit eos de manu tribulantis -
|
43 |
sicut posuit in Aegypto signa sua et prodigia sua in campo Taneos -
|
44 |
et convertit in sanguine flumina eorum et imbres eorum ne biberent -
|
45 |
misit in eos cynomiam et comedit eos et ranam et disperdit eos -
|
46 |
et dedit erugini fructus eorum et labores eorum lucustae -
|
47 |
et occidit in grandine vineam eorum et moros eorum in pruina -
|
48 |
et tradidit grandini iumenta eorum et possessionem eorum igni -
|
49 |
misit in eos iram indignationis suae indignationem et iram et tribulationem inmissionem per angelos malos -
|
50 |
viam fecit semitae irae suae non pepercit a morte animarum eorum et iumenta eorum in morte conclusit -
|
51 |
et percussit omne primitivum in terra Aegypti primitias laborum eorum in tabernaculis Cham -
|
52 |
et abstulit sicut oves populum suum et perduxit eos tamquam gregem in deserto -
|
53 |
et deduxit eos in spe et non timuerunt et inimicos eorum operuit mare -
|
54 |
et induxit eos in montem sanctificationis suae montem quem adquisivit dextera eius et eiecit a facie eorum gentes et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis -
|
55 |
et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israhel -
|
56 |
et temptaverunt et exacerbaverunt Deum excelsum et testimonia eius non custodierunt -
|
57 |
et averterunt se et non servaverunt pactum quemadmodum patres eorum conversi sunt in arcum pravum -
|
58 |
et in ira concitaverunt eum in collibus suis et in sculptilibus suis ad aemulationem eum provocaverunt -
|
59 |
audivit Deus et sprevit et ad nihilum redegit valde Israhel -
|
60 |
et reppulit tabernaculum Selo tabernaculum suum ubi habitavit in hominibus -
|
61 |
et tradidit in captivitatem virtutem eorum et pulchritudinem eorum in manus inimici -
|
62 |
et conclusit in gladio populum suum et hereditatem suam sprevit -
|
63 |
iuvenes eorum comedit ignis et virgines eorum non sunt lamentatae -
|
64 |
sacerdotes eorum in gladio ceciderunt et viduae eorum non plorabuntur -
|
65 |
et excitatus est tamquam dormiens Dominus tamquam potens crapulatus a vino -
|
66 |
et percussit inimicos suos in posteriora obprobrium sempiternum dedit illis -
|
67 |
et reppulit tabernaculum Ioseph et tribum Effrem non elegit -
|
68 |
et elegit tribum Iuda montem Sion quem dilexit -
|
69 |
et aedificavit sicut unicornium sanctificium suum in terra quam fundavit in saecula -
|
70 |
et elegit David servum suum et sustulit eum de gregibus ovium de post fetantes accepit eum -
|
71 |
pascere Iacob servum suum et Israhel hereditatem suam -
|
72 |
et pavit eos in innocentia cordis sui et in intellectibus manuum suarum deduxit eos -
|