| Chapter 80 |
1 |
in finem pro torcularibus Asaph -
|
2 |
exultate Deo adiutori nostro iubilate Deo Iacob -
|
3 |
sumite psalmum et date tympanum psalterium iucundum cum cithara -
|
4 |
bucinate in neomenia tuba in insigni die sollemnitatis nostrae -
|
5 |
quia praeceptum Israhel est et iudicium Dei Iacob -
|
6 |
testimonium in Ioseph posuit illud cum exiret de terra Aegypti linguam quam non noverat audivit -
|
7 |
devertit ab oneribus dorsum eius manus eius in cofino servierunt -
|
8 |
in tribulatione invocasti me et liberavi te exaudivi te in abscondito tempestatis probavi te apud aquam Contradictionis diapsalma -
|
9 |
audi populus meus et contestabor te Israhel si audias me -
|
10 |
non erit in te deus recens nec adorabis deum alienum -
|
11 |
ego enim sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti dilata os tuum et implebo illud -
|
12 |
et non audivit populus meus vocem meam et Israhel non intendit mihi -
|
13 |
et dimisi illos secundum desideria cordis eorum ibunt in adinventionibus suis -
|
14 |
si populus meus audisset me Israhel si in viis meis ambulasset -
|
15 |
pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem et super tribulantes eos misissem manum meam -
|
16 |
inimici Domini mentiti sunt ei et erit tempus eorum in saeculo -
|
17 |
et cibavit illos ex adipe frumenti et de petra melle saturavit illos -
|