| Chapter 102 |
1 |
ipsi David benedic anima mea Domino et omnia quae intra me sunt nomini sancto eius -
|
2 |
benedic anima mea Domino et noli oblivisci omnes retributiones eius -
|
3 |
qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis qui sanat omnes infirmitates tuas -
|
4 |
qui redimit de interitu vitam tuam qui coronat te in misericordia et miserationibus -
|
5 |
qui replet in bonis desiderium tuum renovabitur ut aquilae iuventus tua -
|
6 |
faciens misericordias Dominus et iudicium omnibus iniuriam patientibus -
|
7 |
notas fecit vias suas Mosi filiis Israhel voluntates suas -
|
8 |
miserator et misericors Dominus longanimis et multum misericors -
|
9 |
non in perpetuum irascetur neque in aeternum comminabitur -
|
10 |
non secundum peccata nostra fecit nobis nec secundum iniustitias nostras retribuit nobis -
|
11 |
quoniam secundum altitudinem caeli a terra corroboravit misericordiam suam super timentes se -
|
12 |
quantum distat ortus ab occidente longe fecit a nobis iniquitates nostras -
|
13 |
quomodo miseretur pater filiorum misertus est Dominus timentibus se -
|
14 |
quoniam ipse cognovit figmentum nostrum recordatus est quoniam pulvis sumus -
|
15 |
homo sicut faenum dies eius tamquam flos agri sic efflorebit -
|
16 |
quoniam spiritus pertransivit in illo et non subsistet et non cognoscet amplius locum suum -
|
17 |
misericordia autem Domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum et iustitia illius in filios filiorum -
|
18 |
his qui servant testamentum eius et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea -
|
19 |
Dominus in caelo paravit sedem suam et regnum ipsius omnibus dominabitur -
|
20 |
benedicite Domino angeli eius potentes virtute facientes verbum illius ad audiendam vocem sermonum eius -
|
21 |
benedicite Domino omnes virtutes eius ministri eius qui facitis voluntatem eius -
|
22 |
benedicite Domino omnia opera eius in omni loco dominationis ipsius benedic anima mea Domino -
|