| Chapter 129 |
1 |
canticum graduum de profundis clamavi ad te Domine -
|
2 |
Domine exaudi vocem meam fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae -
|
3 |
si iniquitates observabis Domine Domine quis sustinebit -
|
4 |
quia apud te propitiatio est propter legem tuam sustinui te Domine sustinuit anima mea in verbum eius -
|
5 |
speravit anima mea in Domino -
|
6 |
a custodia matutina usque ad noctem speret Israhel in Domino -
|
7 |
quia apud Dominum misericordia et copiosa apud eum redemptio -
|
8 |
et ipse redimet Israhel ex omnibus iniquitatibus eius -
|