| Chapter 134 |
1 |
alleluia laudate nomen Domini laudate servi Dominum -
|
2 |
qui statis in domo Domini in atriis domus Dei nostri -
|
3 |
laudate Dominum quia bonus Dominus psallite nomini eius quoniam suave -
|
4 |
quoniam Iacob elegit sibi Dominus Israhel in possessionem sibi -
|
5 |
quia ego cognovi quod magnus est Dominus et Deus noster prae omnibus diis -
|
6 |
omnia quae voluit Dominus fecit in caelo et in terra in mare et in omnibus abyssis -
|
7 |
educens nubes ab extremo terrae fulgora in pluviam fecit qui producit ventos de thesauris suis -
|
8 |
qui percussit primogenita Aegypti ab homine usque ad pecus -
|
9 |
emisit signa et prodigia in medio tui Aegypte in Pharaonem et in omnes servos eius -
|
10 |
qui percussit gentes multas et occidit reges fortes -
|
11 |
Seon regem Amorreorum et Og regem Basan et omnia regna Chanaan -
|
12 |
et dedit terram eorum hereditatem hereditatem Israhel populo suo -
|
13 |
Domine nomen tuum in aeternum Domine memoriale tuum in generationem et generationem -
|
14 |
quia iudicabit Dominus populum suum et in servis suis deprecabitur -
|
15 |
simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum -
|
16 |
os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt -
|
17 |
aures habent et non audient neque enim est spiritus in ore eorum -
|
18 |
similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui sperant in eis -
|
19 |
domus Israhel benedicite Domino domus Aaron benedicite Domino -
|
20 |
domus Levi benedicite Domino qui timetis Dominum benedicite Domino -
|
21 |
benedictus Dominus ex Sion qui habitat in Hierusalem -
|