| Chapter 145 |
1 |
alleluia Aggei et Zacchariae -
|
2 |
lauda anima mea Dominum laudabo Dominum in vita mea psallam Deo meo quamdiu fuero nolite confidere in principibus -
|
3 |
in filiis hominum quibus non est salus -
|
4 |
exibit spiritus eius et revertetur in terram suam in illa die peribunt omnes cogitationes eorum -
|
5 |
beatus cuius Deus Iacob adiutor eius spes eius in Domino Deo ipsius -
|
6 |
qui fecit caelum et terram mare et omnia quae in eis -
|
7 |
qui custodit veritatem in saeculum facit iudicium iniuriam patientibus dat escam esurientibus Dominus solvit conpeditos -
|
8 |
Dominus inluminat caecos Dominus erigit adlisos Dominus diligit iustos -
|
9 |
Dominus custodit advenas pupillum et viduam suscipiet et viam peccatorum disperdet -
|
10 |
regnabit Dominus in saecula Deus tuus Sion in generationem et generationem -
|