| Chapter 148 |
1 |
alleluia laudate Dominum de caelis laudate eum in excelsis -
|
2 |
laudate eum omnes angeli eius laudate eum omnes virtutes eius -
|
3 |
laudate eum sol et luna laudate eum omnes stellae et lumen -
|
4 |
laudate eum caeli caelorum et aqua quae super caelum est -
|
5 |
laudent nomen Domini quia ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt -
|
6 |
statuit ea in saeculum et in saeculum saeculi praeceptum posuit et non praeteribit -
|
7 |
laudate Dominum de terra dracones et omnes abyssi -
|
8 |
ignis grando nix glacies spiritus procellarum quae faciunt verbum eius -
|
9 |
montes et omnes colles ligna fructifera et omnes cedri -
|
10 |
bestiae et universa pecora serpentes et volucres pinnatae -
|
11 |
reges terrae et omnes populi principes et omnes iudices terrae -
|
12 |
iuvenes et virgines senes cum iunioribus laudent nomen Domini -
|
13 |
quia exaltatum est nomen eius solius -
|
14 |
confessio eius super caelum et terram et exaltabit cornu populi sui hymnus omnibus sanctis eius filiis Israhel populo adpropinquanti sibi -
|