| Chapter 21 |
1 |
fili peccasti non adicias iterum sed et de pristinis deprecare ut tibi remittatur -
|
2 |
quasi a facie colubri fuge peccata et si accesseris ad illa suscipient te -
|
3 |
dentes leonis dentes eius interficientes animas hominum -
|
4 |
quasi romphea bis acuta omnis iniquitas plagae illius non est sanitas -
|
5 |
cataplectatio et iniuriae adnullabunt substantiam sic substantia superbiae eradicabitur -
|
6 |
deprecatio pauperis ex ore usque ad aures eius veniet et iudicium festinato adveniet illi -
|
7 |
qui odit correptionem vestigium est peccatoris et qui timet Deum convertet ad cor suum -
|
8 |
notus a longe potens lingua audaci et sensatus scit labi se ab ipso -
|
9 |
qui aedificat domum inpendiis alienis quasi qui colligat lapides suos in hieme -
|
10 |
stuppa collecta synagoga peccantium et consummatio illorum flamma ignis -
|
11 |
via peccantium conplanata lapidibus et in fine illorum inferi et tenebrae et poena -
|
12 |
qui custodit iustitiam continebit sensum eius -
|
13 |
consummatio timoris Dei sapientia et sensus -
|
14 |
non erudietur qui non est sapiens in bono -
|
15 |
est autem insipientia quae abundat in malo et non est sensus ubi abundat amaritudo -
|
16 |
scientia sapientis tamquam inundatio abundabit et consilium illius sicut fons vitae permanet -
|
17 |
cor fatui quasi vas confractum et omnem sapientiam non tenebit -
|
18 |
verbum sapiens quodcumque audierit scius laudabit et ad se adiciet audivit luxuriosus et displicebit illi et proiciet illud post dorsum suum -
|
19 |
narratio fatui quasi sarcina in via nam in labiis sensati invenietur gratia -
|
20 |
os prudentis quaeritur in ecclesia et verba illius cogitabunt in cordibus suis -
|
21 |
tamquam domus exterminata sic fatuo sapientia et scientia insensati inenarrabilia verba -
|
22 |
conpedes in pedibus stulto doctrina et quasi vincula manuum supra manum dexteram -
|
23 |
fatuus in risu inaltat vocem suam vir autem sapiens vix tacite ridebit -
|
24 |
ornamentum aureum prudenti doctrina et quasi brachiale in brachio dextro -
|
25 |
pes fatui facilis in domum proximi et homo peritus confundetur a persona potentis -
|
26 |
stultus a fenestra respiciet in domum vir autem eruditus foris stabit -
|
27 |
stultitia hominis audire per ostium et prudens gravabitur contumelia -
|
28 |
labia inprudentium stulta narrabunt verba autem prudentium statera ponderabuntur -
|
29 |
et in ore fatuorum cor illorum et in corde sapientium os illorum -
|
30 |
dum maledicit impius diabolum maledicit ipse animam suam -
|
31 |
susurrio coinquinabit animam suam et in omnibus odietur et qui manserit odiosus erit tacitus et sensatus honorabitur -
|