| Chapter 22 |
1 |
in lapide luteo lapidatus est piger et omnes loquentur super aspernationem illius -
|
2 |
de stercore boum lapidatus est piger et omnis qui tetigerit eum excutiet manus -
|
3 |
confusio patris est de filio indisciplinato in filia autem in deminoratione fiet -
|
4 |
filia prudens hereditas viro suo nam quae confundit in contumeliam fit genitoris -
|
5 |
patrem et virum confundit audax et ab impiis non minorabitur ab utrisque autem inhonorabitur -
|
6 |
musica in luctu inportuna narratio flagella et doctrina in omni tempore sapientia -
|
7 |
qui docet fatuum quasi qui conglutinet testam -
|
8 |
qui narrat verbum non adtendenti quasi qui excitat dormientem de gravi somno -
|
9 |
qui enumerat stulto et in fine dicit quis est hic -
|
10 |
super mortuum plora defecit enim lux eius et super fatuum plora defecit enim sensus -
|
11 |
modicum plora supra mortuum quoniam requievit -
|
12 |
nequissimi enim nequissima vita super mortem fatui -
|
13 |
luctus mortui septem dies fatui autem et impii omnes dies vitae illorum -
|
14 |
cum stulto non multum loquaris et cum insensato ne abieris -
|
15 |
serva te ab illo ut non molestiam habeas et non coinquinaberis in inpactu illius -
|
16 |
deflecte ab illo et invenies requiem et non acediaberis in stultitiam illius -
|
17 |
super plumbum gravabitur et quod illi aliud nomen quam fatuus -
|
18 |
harenam et salem et massam ferri facilius est portare quam hominem inprudentem et fatuum et impium -
|
19 |
loramentum ligneum conligatum fundamento aedificii non dissolvetur sic et cor confirmatum in cogitatione consilii -
|
20 |
cogitatus sensati in omni tempore vel metu non pravabitur -
|
21 |
sicut pali in excelsis et cementa in inpensa posita contra faciem venti non permanebunt -
|
22 |
sic et cor timidum in cogitatione stulti contra impetum timoris non resistit -
|
23 |
sic et cor trepidum in cogitatione fatui omni tempore non metuebit sic et qui in praeceptis Dei permanet semper -
|
24 |
pungens oculum deducens lacrimas et qui pungit cor proferet sensum -
|
25 |
mittens lapidem in volatilia deiciet illa sic et qui conviciatur amico dissolvit amicitiam -
|
26 |
ad amicum et si produxeris gladium non desperes est enim regressus ad amicum -
|
27 |
si aperuerit os triste non timeas est enim concordatio excepto convicio et inproperio et superbia et mysterii revelatione et plaga dolosa in his omnibus effugiet amicus -
|
28 |
fidem posside cum proximo in paupertate illius ut et in bonis illius laeteris -
|
29 |
in tempore tribulationis illius permane illi fidelis ut et in hereditate illius coheres sis -
|
30 |
ante ignem camini vapor et fumus ignis inaltatur sic et ante sanguinem maledicta et contumeliae et minae -
|
31 |
amicum salutare non confundaris et a facie illius non me abscondam et si mala mihi evenerint per illum sustineo -
|
32 |
omnis qui audiet cavebit se ab eo -
|
33 |
quis dabit ori meo custodiam et supra labia mea signaculum certum uti ne cadam ab ipsis et lingua mea perdat me -
|