| Chapter 40 |
1 |
occupatio magna creata est omnibus hominibus et iugum grave super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturae in matrem omnium -
|
2 |
cogitationes eorum et timores cordis adinventio expectationis et dies finitionis -
|
3 |
residentes super sedem gloriosam usque ad humiliatum in terra et cinere -
|
4 |
ab eo qui utitur hyacintho et portat coronam usque ad eum qui operitur lino crudo furor zelus tumultus fluctuatio et timor mortis iracundia perseverans et contentio -
|
5 |
et in tempore refectionis in cubile somnus noctis inmutat scientiam eius -
|
6 |
modicum tamquam nihil in requie et ab eo in somnis quasi in die respectus -
|
7 |
conturbatus est in visu cordis sui tamquam qui evaserit in die belli in tempore salutis suae exsurrexit et admirans ad nullum timorem -
|
8 |
cum omni carne ab homine usque ad pecus et super peccatores septuplum -
|
9 |
ad haec mors sanguis contentio et romphea oppressiones famis et contritio et flagella -
|
10 |
super iniquos creata sunt haec omnia et propter illos factus est cataclysmus -
|
11 |
omnia quae de terra sunt in terram convertentur et aquae omnes in mare convertentur -
|
12 |
omne munus et iniquitas delebitur et fides in saeculum stabit -
|
13 |
substantiae iniustorum sicut fluvius siccabuntur et sicut tonitruum magnum in pluvia manebunt -
|
14 |
in aperiendo manus suas laetabitur sic praevaricatores in consummatione tabescent -
|
15 |
nepotes impiorum non multiplicabunt ramos et radices inmundae super cacumen petrae sonant -
|
16 |
viriditas super omnem aquam et ad oram fluminis ante omnem faenum evelletur -
|
17 |
gratia sicut paradisus in benedictionibus et misericordia in saeculo permanet -
|
18 |
vita sibi sufficientis operarii condulcabitur et in ea invenies thesaurum -
|
19 |
fili aedificatio civitatis confirmabit nomen et super haec mulier inmaculata conputatur -
|
20 |
vinum et musica laetificant cor et super utraque dilectio sapientiae -
|
21 |
tibiae et psalterium suavem faciunt melodiam et super utraque lingua suavis -
|
22 |
gratiam et speciem desiderabit oculus tuus et super hoc viride sationis -
|
23 |
amicus et sodalis in tempore convenientes et super utrosque mulier cum viro -
|
24 |
fratres in adiutorium in tempore tribulationis et super eos misericordia liberabit -
|
25 |
aurum et argentum constituet pedem et super utrumque consilium beneplacitum -
|
26 |
facultates et virtutes exaltant cor et super haec timor Domini -
|
27 |
non est in timore Domini minoratio et non est in eo inquirere adiutorium -
|
28 |
timor Domini sicut paradisus benedictionis et super omnem gloriam operuerunt illum -
|
29 |
fili in tempore vitae tuae ne indigeas melius est enim mori quam indigere -
|
30 |
vir respiciens in mensam alienam non est vita eius in cogitatione victus alit enim animam suam cibis alienis -
|
31 |
vir autem disciplinatus et eruditus custodiet se -
|
32 |
in ore inprudentis condulcabitur inopia et in ventre eius ignis ardebit -
|