| Chapter 41 |
1 |
o mors quam amara est memoria tua homini pacem habenti in substantiis suis -
|
2 |
viro quieto et cuius viae directae sunt in omnibus et adhuc valenti accipere cibum -
|
3 |
o mors bonum est iudicium tuum homini indigenti et qui minoratur viribus -
|
4 |
defecto aetate et cui de omnibus cura est et incredibili qui perdit sapientiam -
|
5 |
noli metuere iudicium mortis memento quae ante te fuerunt et quae superventura sunt tibi hoc iudicium a Domino omni carni -
|
6 |
et quid superveniet in beneplacita Altissimi sive decem sive centum sive mille anni -
|
7 |
non est enim in inferno accusatio vitae -
|
8 |
filii abominationum fiunt filii peccatorum et qui conversantur secus domos impiorum -
|
9 |
filiorum peccatorum periet hereditas et cum semine illorum adsiduitas obprobrii -
|
10 |
de patre impio queruntur filii quoniam propter illum sunt in obprobrio -
|
11 |
vae vobis viri impii qui dereliquistis legem Domini altissimi -
|
12 |
et si nati fueritis in maledictione nascemini et si mortui fueritis in maledictione erit pars vestra -
|
13 |
omnia quae de terra sunt in terram convertentur sic impii a maledicto in perditionem -
|
14 |
luctus hominum in corpore ipsorum nomen autem impiorum delebitur -
|
15 |
curam habe de bono nomine hoc enim magis permanebit tibi quam mille thesauri magni pretiosi -
|
16 |
bonae vitae numerus dierum bonum autem nomen permanebit in aevo -
|
17 |
disciplinam in pace conservate filii sapientia enim abscondita et thesaurus occultus quae utilitas in utrisque -
|
18 |
melior est homo qui abscondit stultitiam suam quam homo qui abscondit sapientiam suam -
|
19 |
verumtamen reveremini in his quae procedunt de ore meo -
|
20 |
non est enim bonum omnem inreverentiam observare et non omnia omnibus beneplacent in fide -
|
21 |
erubescite matrem et patrem de fornicatione et a praesidente et potente de mendacio -
|
22 |
a principe et iudice de delicto a synagoga et plebe de iniquitate -
|
23 |
a socio et amico de iniustitia de loco in quo habitas -
|
24 |
de furto de veritate Dei et testamento de discubitu in panibus et ab offuscatione dati et accepti -
|
25 |
a salutantibus de silentio a respectu mulieris fornicariae et ab aversione vultus cognati -
|
26 |
ne avertas faciem a proximo tuo ab auferendo partem et non restituendo -
|
27 |
ne respicias mulierem alieni viri et ne scruteris ancillam eius neque steteris ad lectum eius -
|
28 |
ab amicis de sermonibus inproperii et cum dederis ne inproperes -
|