| Chapter 47 |
1 |
post hoc surrexit Nathan propheta in diebus David -
|
2 |
et quasi adeps separatus est a carne sic David a filiis Israhel -
|
3 |
cum leonibus lusit quasi cum agnis et in ursis similiter fecit sicut cum agnis ovium in iuventute sua -
|
4 |
numquid non occidit gigantem et extulit obprobrium de gente -
|
5 |
in tollendo manum in saxo fundae deiecit exultationem Goliae -
|
6 |
ubi invocavit Dominum potentem et dedit in dexteram eius tollere hominem fortem in bello et exaltare cornum gentis suae -
|
7 |
sic in milibus glorificavit illum et laudavit eum in benedictionibus Domini in offerendo illi coronam gloriae -
|
8 |
conteruit enim inimicos undique et extirpavit Philisthim contrarios usque in hodiernum diem conteruit cornum ipsorum usque in aeternum -
|
9 |
in omni opere dedit confessionem Sancto et Excelso in verbo gloriae -
|
10 |
de omni corde suo laudavit Dominum et dilexit Deum qui fecit illum et dedit illi contra inimicos potentiam -
|
11 |
et stare fecit cantores contra altarium et in sono eorum dulces fecit modos -
|
12 |
et dedit in celebrationibus decus et ornavit tempora usque ad consummationem vitae ut laudarent sanctum nomen Domini et amplificarent mane Dei sanctitatem -
|
13 |
Christus purgavit peccata ipsius et exaltavit in aeternum cornum ipsius et dedit illi testamentum regum et sedem gloriae in Israhel -
|
14 |
post ipsum surrexit filius sensatus et propter illum deiecit omnem potentiam inimicorum -
|
15 |
Salomon imperavit in diebus pacis cui subiecit Deus omnes hostes ut conderet domum in nomine suo et pararet sanctitatem in sempiternum quemadmodum eruditus est in iuventute sua -
|
16 |
et impletus est quasi flumen sapientia et terram retexit anima tua -
|
17 |
et replesti in conparationibus enigmata ad insulas longe distulisti nomen tuum et dilectus es in pace tua -
|
18 |
in cantilenis et proverbiis et conparationibus et interpretationibus miratae sunt te terrae -
|
19 |
et in nomine Domini Dei cui est cognomen Deus Israhel -
|
20 |
collegisti quasi auricalcum aurum et ut plumbum conplesti argentum -
|
21 |
et reclinasti femora tua mulieribus potestatem habuisti in tuo corpore -
|
22 |
dedisti maculam in gloria tua et profugasti semen tuum inducere iracundiam ad liberos tuos et incitari stultitiam tuam -
|
23 |
ut faceres imperium bipertitum et ex Efraim imperare imperium durum -
|
24 |
Deus autem non relinquit misericordiam suam et non corrumpit nec delebit opera sua neque perdet ab stirpe nepotes electi sui et semen eius qui diligit Dominum non corrumpet -
|
25 |
dedit autem reliquum Iacob et David de ipsa stirpe -
|
26 |
et finem habuit Salomon cum patribus suis -
|
27 |
et reliquit post se de semine suo gentis stultitiam -
|
28 |
et mutum prudentia Roboam qui avertit gentem consilio suo -
|
29 |
et Hieroboam filium Nabath qui peccare fecit Israhel et dedit Efraim viam peccandi et plurima redundaverunt peccata ipsorum -
|
30 |
valde averterunt illos a terra sua -
|
31 |
et quaesivit omnes nequitias usque dum perveniret ad illos defensio et ab omnibus peccatis liberavit eos -
|