| Chapter 48 |
1 |
et surrexit Helias propheta quasi ignis et verbum ipsius quasi fax ardebat -
|
2 |
qui induxit in illos famem et imitantes illum invidia sua pauci facti sunt non poterant enim sustinere praecepta Domini -
|
3 |
verbo Domini exaltavit caelum et deiecit a se ignem terrae -
|
4 |
sic amplificatus est Helias in mirabilibus suis et quis potest similiter gloriari tibi -
|
5 |
qui sustulisti mortuum ab inferis de sorte mortis in verbo Domini Dei -
|
6 |
qui deiecisti reges ad perniciem et confregisti facile potentiam ipsorum et gloriosos de lecto suo -
|
7 |
qui audis in Sina iudicium et in Coreb iudicia defensionis -
|
8 |
qui ungues reges ad paenitentiam et prophetas facis successores post te -
|
9 |
qui receptus es in turbine ignis in curru equorum igneorum -
|
10 |
qui inscriptus es indiciis temporum et lenis iracundiam Domini conciliare cor patris ad filium et restituere tribus Iacob -
|
11 |
beati sunt qui te viderunt et in amicitia tua decorati sunt -
|
12 |
nam nos vita vivimus tantum post mortem autem non erit tale nomen nostrum -
|
13 |
Helias qui in turbine tectus est et in Heliseo conpletus est spiritus eius in diebus suis non pertimuit principem et potentia nemo vicit illum -
|
14 |
nec superavit illum verbum aliquod et mortuum prophetavit corpus eius -
|
15 |
in vita sua fecit monstra et in morte mirabilia opera ipsius -
|
16 |
in omnibus istis non paenituit populum et non recesserunt a peccatis suis usque dum deiecti sunt de terra sua et dispersi sunt in omnem terram -
|
17 |
et relicta est gens perpauca et princeps in domo David -
|
18 |
quidam ipsorum fecerunt quod placeret Deo alii autem multa commiserunt peccata -
|
19 |
Ezechias munivit civitatem suam et induxit in medium ipsius aquam et fodit ferro rupem et aedificavit ad aquam puteum -
|
20 |
in diebus ipsius ascendit Sennacherim et misit Rapsacen et sustulit manum suam contra illos et extulit manum suam in Sion et superbus factus est potentia sua -
|
21 |
tunc mota sunt corda et manus ipsorum et doluerunt quasi parturientes mulieres -
|
22 |
et invocaverunt Dominum misericordem et patentes manus extulerunt ad caelum et sanctus Dominus Deus audivit cito vocem ipsorum -
|
23 |
non est commemoratus peccatorum illorum neque dedit illos inimicis suis sed purgavit illos in manu Esaiae sancti prophetae -
|
24 |
subiecit castra Assyriorum et conteruit illos angelus Dei -
|
25 |
nam fecit Ezechias quod placuit Deo et fortiter ivit in via David patris sui quam mandavit illi Esaias propheta magnus et fidelis in conspectu Dei -
|
26 |
in diebus ipsius retro rediit sol et addidit regi vitam -
|
27 |
spiritu magno vidit ultima et obsecratus est lugentes in Sion usque in sempiternum -
|
28 |
ostendit futura et abscondita antequam evenirent -
|