| Chapter 6 |
1 |
et dixit ad me: initium terreni orbis, et antequam starent exitus saeculi, et antequam spirarent conventiones ventorum, -
|
2 |
et antequam sonarent voces tonitruum, et antequam splenderent nitores coruscuum, et antequam confirmarentur fundamenta paradisi, -
|
3 |
et antequam viderentur decores flores, et antequam confirmarentur motuum virtutes, et antequam colligerentur innumerabiles militiae angelorum, -
|
4 |
et antequam extollerentur altitudines aerum, et antequam nominarentur mensurae firmamentorum, et antequam aestimaretur scabillum Sion, -
|
5 |
et antequam investigarentur praesentes anni, et antequam abalienarentur eorum qui nunc peccant adinventiones et consignarentur qui fidem thesaurizaverunt, -
|
6 |
tunc cogitavi, et facta sunt haec per me solum et non per alium, ut et finis per me et non per alium. -
|
7 |
et respondi et dixi: quae erit separatio temporum, aut quando prioris finis aut sequentis initium? -
|
8 |
et dixit ad me: ab Abraham usque ad Abraham, quoniam ab eo natus est Iacob et Esau, manus enim Iacob tenebat ab initio calcaneum Esau. -
|
9 |
finis enim huius saeculi Esau, et principium sequentis Iacob. -
|
10 |
finis enim hominis calcaneum et principium hominis manus, inter calcaneum et manum aliud noli quaerere, Ezra. -
|
11 |
et respondi et dixi: o dominator domine, si inveni gratiam ante oculos tuos, -
|
12 |
ut demonstres servo tuo finem signorum tuorum, quorum ex parte mihi demonstrasti nocte praecedente. -
|
13 |
et respondit et dixit ad me: surge super pedes tuos et audies vocem plenissimam sonus. -
|
14 |
et erit, si commotione commovebitur locus, in quo stas super eum, -
|
15 |
in eo cum loqueretur, tu non expaveas, quoniam de fine verbum. et fundamenta terrae intellegetur, -
|
16 |
quoniam de ipsis sermo, tremescet et commovebitur; scit enim, quoniam finem eorum oportet commutari. -
|
17 |
et factum est cum audissem, et surrexi super pedes meos et audivi, et ecce vox loquens, et sonus eius sicut sonus aquarum multarum. -
|
18 |
et dixit: ecce dies veniunt, et erit quando adpropinquare incipio, ut visitem habitantes in terram, -
|
19 |
et quando inquirere incipiam ab eis qui iniuste nocuerunt iniustitia sua, et quando suppleta fuerit humilitas Sion, -
|
20 |
et cum supersignabitur saeculum quod incipiet pertransire, haec signa faciam: libri aperientur ante faciem firmamenti et omnes videbunt simul, -
|
21 |
et anniculi infantes loquentur vocibus suis, et praegnantes inmaturos parient infantes trium et quattuor mensuum et vivent et scirtabuntur, -
|
22 |
et subito apparebunt seminata loca non seminata, et plena promptuaria subito invenientur vacua, -
|
23 |
et tuba canet cum sono, quam cum omnes audierint subito expavescent. -
|
24 |
et erit in illo tempore, debellabunt amici amicos ut inimici, et expavescet terra cum his qui inhabitant in eam, et venae fontium stabunt ut non decurrant in horis tribus. -
|
25 |
et erit, omnis qui derelictus fuerit ex omnibus istis quibus praedixi tibi, ipse salvabitur et videbit salutare meum et finem saeculi mei, -
|
26 |
et videbunt qui recepti sunt homines, qui mortem non gustaverunt a nativitate sua, et mutabitur cor inhabitantium et convertetur in sensum alium. -
|
27 |
delebitur enim malum et extinguetur dolus. -
|
28 |
florebit autem fides et vincetur corruptela, et ostendebitur veritas quae sine fructu fuit tantis temporibus. -
|
29 |
et factum est cum loqueretur mihi, et ecce paulatim movebatur locus super quem stabam super eum. -
|
30 |
et dixit ad me: haec veni tibi ostendere et venturae nocti. -
|
31 |
si ergo iterum rogaveris et iterum ieiunaveris septem diebus, iterum tibi renuntiabo horum maiora per diem, -
|
32 |
quoniam auditu audita est vox tua apud Altissimum. vidit enim Fortis directionem tuam et providit pudicitiam quam a iuventute tua habuisti. -
|
33 |
et propter hoc misit me demonstrare tibi: haec omnia et dicere tibi confide et noli timere, -
|
34 |
et noli festinare in prioribus temporibus cogitare vana, ut non properes a novissimis temporibus. -
|
35 |
et factum est post haec, et flevi iterum et similiter ieiunavi septem diebus, ut suppleam tres ebdomadas quae dictae sunt mihi. -
|
36 |
et factum est in octava nocte, et cor meum iterato turbabatur in me et coepi loqui coram Altissimo. -
|
37 |
inflammabatur enim spiritus meus valde et anima mea anxiabatur. -
|
38 |
et dixi: o Domine, loquens locutus es ab initio creaturae in primo die dicens: fiat caelum et terra, et tuum verbum opus perfecit. -
|
39 |
et erat tunc spiritus volans, et tenebrae circumferebantur et silentium, sonus vocis hominis nondum erat abs te. -
|
40 |
tunc dixisti de thesauris tuis proferri lumen quod luminis, ut apparerent tunc opera tua. -
|
41 |
et in die secundo iterum creasti spiritum firmamenti et imperasti ei, ut divideret et divisionem faceret inter aquas, ut pars quidem sursum recederet, pars vero deorsum maneret. -
|
42 |
et tertio die imperasti aquis congregari in septima parte terrae, sex vero partes siccasti et conservasti, ut ex his sint coram te ministrantia seminata adeo et culta. -
|
43 |
verbum enim tuum processit, et opus statim fiebat. -
|
44 |
processit enim subito fructus multitudinis inmensus et concupiscentia gustus multiformis et flores colore inimitabili et odores odoramentis investigabiles. et die tertio haec facta sunt. -
|
45 |
quarta autem die imperasti fieri solis splendorem, lunae lumen stellarum dispositionem, -
|
46 |
et imperasti eis, ut deservirent futuro plasmato homini. -
|
47 |
quinto autem die dixisti septimae parti ubi erat aqua congregata, ut procrearet animalia, volatilia et pisces, et ita fiebat -
|
48 |
aqua muta et sine anima, quod ei iubebatur, animalia faciens, ut ex hoc mirabilia tua nationes enarrent. -
|
49 |
et tunc conservasti duas animas, nomen uni vocasti Enoch et nomen secundi vocasti Leviathan. -
|
50 |
et separasti ea ab alterutro; non enim poterat septima pars ubi erat aqua congregata capere ea. -
|
51 |
et dedisti Enoch unam partem quae siccata est tertio die, ut inhabitet in ea, ubi sunt montes mille. -
|
52 |
Leviathae autem dedisti septimam partem humidam. et servasti ea, ut fiant in devorationem quibus vis et quando vis. -
|
53 |
sexto autem die imperasti terrae, ut crearet coram te iumenta et bestias et reptilia, -
|
54 |
et super his Adam, quem constituisti ducem super omnibus factis quae fecisti, et ex eo educimur nos omnes quem elegisti populum. -
|
55 |
haec autem omnia dixi coram te, Domine, quoniam dixisti quia propter nos creasti primogenitum saeculum. -
|
56 |
residuas autem gentes ab Adam natas dixisti eas nihil esse, et quoniam salivae adsimilatae sunt, et sicut stillicidium de vaso similasti abundantiam eorum. -
|
57 |
et nunc, Domine, ecce istae gentes quae in nihilum deputatae sunt dominari nostri et devorare nos. -
|
58 |
nos autem populus tuus quem vocasti primogenitum, unigenitum, aemulatorem, carissimum, traditi sumus in manibus eorum. -
|
59 |
et si propter nos creatum est saeculum, quare non hereditatem possidemus nostrum saeculum? usquequo haec? -
|