| Chapter 11 |
1 |
et factum est secunda nocte, et vidi somnium, et ecce ascendebat de mari aquila, cui erant duodecim alae pinnarum et capita tria. -
|
2 |
et vidi, et ecce expandebat alas suas in omnem terram, et omnes venti caeli insuflabant ad eam et nubes ad eam colligebantur. -
|
3 |
et vidi, et de pinnis eius nascebantur contrariae pinnae, et ipsae fiebant in pinnaculis minutis et modicis. -
|
4 |
nam capita eius erant quiescentia, et de medium caput erat maius aliorum capitum, sed et ipsa quiescebat cum eis. -
|
5 |
et vidi, et ecce aquila volavit in pinnis suis et regnavit super terram et super eos qui inhabitant in ea. -
|
6 |
et vidi, quomodo subiecta erant ei omnia quae sub caelo, et nemo illi contradicebat, neque unus de creatura quae est super terram. -
|
7 |
et vidi, et ecce surrexit aquila super ungues suos et emisit vocem pinnis suis dicens: -
|
8 |
nolite omnes simul vigilare, dormite unusquisque in loco suo et per tempus vigilate, -
|
9 |
capita autem in novissimo serventur. -
|
10 |
et vidi, et ecce vox non exiebat de capitibus eius, sed de medietate corporis eius. -
|
11 |
et numeravi contrarias pinnas eius, et ecce ipsae erant octo. -
|
12 |
et vidi, et ecce a dextera parte surrexit una pinna et regnavit super omnem terram. -
|
13 |
et factum est cum regnaret, et venit ei finis et non apparuit, ita ut non appareret locus eius. et sequens exsurrexit et regnabat et ipsa multum tenuit tempus. -
|
14 |
et factum est cum regnaret, et veniebat finis eius, ut non appareret sicut prior. -
|
15 |
et ecce vox emissa est illi dicens: -
|
16 |
audi, tu quae toto tempore tenuisti terram, hoc adnuntii, antequam incipias non parere: -
|
17 |
nemo post te tenebit tempus tuum, sed nec dimidium eius. -
|
18 |
et levavit se tertia et tenuit principatum sicut priores, et non apparuit et ipsa. -
|
19 |
et sic contingebat omnibus alis singillatim principatum gerere et iterum nusquam conparere. -
|
20 |
et vidi, et ecce in tempore sequentes pinnae erigebantur et ipsae a dextera parte. ut tenerent et ipsae principatum; et ex his erant quae tenebant, sed tamen statim non conparescebant. -
|
21 |
nam et aliquae ex eis erigebantur, sed non tenebant principatum. -
|
22 |
et vidi post haec, et ecce non conparuerunt duodecim pinnae et duo pinnacula. -
|
23 |
et nihil superavit in corpore aquilae nisi tria capita quiescentia et sex pinnacula. -
|
24 |
et vidi, et ecce de sex pinnaculis divisa sunt duo et manserunt sub capite quod est ad dexteram partem; nam quattuor manserunt in loco suo. -
|
25 |
et vidi, et ecce hae subalares cogitabant se erigere et tenere principatus. -
|
26 |
et vid,i et ecce una erecta est, sed statim non conparuit. -
|
27 |
et secunda, et haec velocius quam prior non conparuit. -
|
28 |
et vidi, et ecce duae quae superaverunt apud semet ipsas cogitabant et ipsae regnare. -
|
29 |
et in eo cum cogitarent, et ecce unum de quiescentium capitum, quod erat medium, evigilabat, hoc enim erat duorum capitum maior. -
|
30 |
et vidi, quomodo conplexa est duo capita secum, -
|
31 |
et ecce conversum est caput cum his qui cum ea erant et comedit duas subalares quae cogitabant regnare. -
|
32 |
hoc autem caput percontinuit omnem terram et dominavit qui inhabitant in ea cum labore multo, et potentatum tenuit orbem terrarum super omnes alas quae fuerunt. -
|
33 |
et vidi post haec, et ecce medium caput subito non conparuit, et hoc sicut alae. -
|
34 |
superaverunt autem duo capita, quae et ipsa similiter regnaverunt super terram et super eos qui habitant in ea. -
|
35 |
et vidi, et ecce devoravit caput a dextera parte illud quod est a leva. -
|
36 |
et audivi vocem dicentem mihi: conspice contra te et considera quod vides. -
|
37 |
et vidi, et ecce sicut leo suscitatus de silva mugiens, et audivi quomodo emisit vocem hominis ad aquilam et dixit dicens: -
|
38 |
audi tu, et loquar ad te, et dicit Altissimus tibi: -
|
39 |
nonne tu es, quae superasti de quattuor animalibus quae feceram regnare saeculi mei, et ut per eos veniret finis temporum meorum? -
|
40 |
et quartus veniens devicit omnia animalia quae transierunt, et potentatum tenens saeculum cum tremore multo et omnem orbem cum labore pessimo, et inhabitabant tot temporibus orbem terrarum cum dolo. -
|
41 |
et iudicasti terram non cum veritate. -
|
42 |
tribulasti enim mansuetos et laesisti quiescentes, odisti verum dicentes et dilexisti mendaces, et destruxisti habitationes eorum qui fructificabant, et humiliasti muros eorum qui te non nocuerunt. -
|
43 |
et ascendit contumelia ad Altissimum et superbia tua ad Fortem. -
|
44 |
et respexit Altissimus super sua tempora, et ecce finita sunt et saecula eius conpleta sunt. -
|
45 |
propterea non apparens non appareas, tu aquila et alae tuae horribiles et pinnacula tua pessima et capita tua maligna et ungues tui pessimi et omne corpus tuum vanum, -
|
46 |
uti refrigeret omnis terra et relevetur liberata de tua vi et speret iudicium et misericordiam eius qui fecit eam. -
|