| Chapter 16 |
1 |
tunc cantavit canticum hoc Domino Iudith dicens -
|
2 |
incipite Domino in tympanis cantate Deo in cymbalis modulamini illi psalmum novum exaltate et invocate nomen eius -
|
3 |
Dominus conterens bella Dominus nomen est illi -
|
4 |
qui posuit castra sua in medio populi sui ut eriperet nos de manu omnium inimicorum nostrorum -
|
5 |
venit Assur ex montibus ab aquilone in multitudine fortitudinis suae cuius multitudo obturavit torrentes et equi eorum cooperuerunt valles -
|
6 |
dixit se incensurum fines meos et iuvenes meos occisurum gladio infantes meos dare in praedam et virgines in captivitatem -
|
7 |
Dominus autem omnipotens nocuit eum et tradidit eum in manus feminae et confudit eum -
|
8 |
non enim cecidit potens eorum a iuvenibus nec filii Titan percusserunt eum nec excelsi gigantes inposuerunt se illi sed Iudith filia Merari in specie faciei suae dissolvit eum -
|
9 |
exuit enim se vestimenta viduitatis et induit se vestimenta laetitiae in exultatione filiorum Israhel -
|
10 |
unxit faciem suam unguento conligavit cincinnos suos mitra ad decipiendum illum -
|
11 |
sandalia eius rapuerunt oculos eius pulchritudo eius captivam fecit animam eius amputavit pugione cervicem eius -
|
12 |
horruerunt Persae constantiam eius et Medi audaciam eius -
|
13 |
tunc ululaverunt castra Assyriorum quando apparuerunt humiles mei arescentes in siti -
|
14 |
filii puellarum conpunxerunt eos et sicut pueros fugientes occiderunt eos perierunt in proelio a facie Domini mei -
|
15 |
hymnum cantemus Domino hymnum novum cantemus Deo nostro -
|
16 |
Adonai Domine magnus es tu et praeclarus in virtute et quem superare nemo potest -
|
17 |
tibi serviat omnis creatura tua quia dixisti et facta sunt misisti spiritum tuum et creata sunt et non est qui resistat voci tuae -
|
18 |
montes a fundamentis movebuntur cum aquis petrae sicut cera liquescent ante faciem tuam -
|
19 |
qui autem timent te magni erunt apud te prae omnia -
|
20 |
vae genti insurgenti super genus meum Dominus enim omnipotens vindicabit in eis in die iudicii visitabit illos -
|
21 |
dabit enim ignem et vermes in carnes eorum ut urantur et sentiant usque in sempiternum -
|
22 |
et factum est post haec omnis populus post victoriam venit ad Hierusalem adorare Dominum et mox ut purificati sunt obtulerunt omnes holocausta et vota et repromissiones suas -
|
23 |
porro Iudith universa vasa bellica Holofernis quae dedit illi populus et conopeum quod ipsa sustulerat in anathema oblivionis -
|
24 |
erat autem populus iucundus secundum faciem sanctorum et per tres menses gaudium huius victoriae celebratum est cum Iudith -
|
25 |
post dies autem illos unusquisque rediit in sua et Iudith magna facta est in Bethulia et praeclarior erat universae terrae Israhel -
|
26 |
erat etiam virtuti castitatis adiuncta ita ut non cognosceret virum omnibus diebus vitae suae ex quo defunctus est Manasses vir eius -
|
27 |
erat autem diebus festis procedens cum gloria magna -
|
28 |
mansit autem in domo viri sui annos centum quinque et dimisit abram suam liberam et defuncta est ac sepulta cum viro suo in Bethuliam -
|
29 |
luxitque illam omnis populus diebus septem -
|
30 |
in omni autem spatio vitae eius non fuit qui perturbaret Israhel et post mortem eius annis multis -
|