| Chapter 1 |
1 |
Paulus apostolus non ab hominibus neque per hominem sed per Iesum Christum, fratribus qui sunt Laodiciae. -
|
2 |
gratia vobis et pax a Deo Patre et Domino Iesu Christo. -
|
3 |
gratias ago Christo per omnem orationem meam, quod permanentes estis in eo et perseverantes in operibus eius, promissum expectantes in diem iudicii. -
|
4 |
neque destituant vos quorundam vaniloquia insinuantium, ut vos evertant a veritate evangelii quod a me praedicatur. -
|
5 |
et nunc faciet Deus, ut qui sunt ex me ad profectum veritatis evangelii deservientes et facientes benignitatem operum quae salutis vitae aeternae -
|
6 |
et nunc palam sunt vincula mea quae patior in Christo; quibus laetor et gaudeo. -
|
7 |
et hoc mihi est ad salutem perpetuam; quod ipsum factum orationibus vestris et administrantem Spiritum Sanctum, sive per vitam sive per mortem. -
|
8 |
est enim mihi vere vita in Christo et mori gaudium. -
|
9 |
et in ipsum in vobis faciet misericordiam suam, ut eandem dilectionem habeatis et sitis unianimes. -
|
10 |
ergo, dilectissimi, ut audistis praesentia mei, ita retinete et facite in timore Dei, et erit vobis vita in aeternum; -
|
11 |
est enim Deus qui operatur in vos. -
|
12 |
et facite sine retractu quaecumque facitis. -
|
13 |
et quod est, dilectissimi, gaudete in Christo. et praecavete sordidos in lucro. -
|
14 |
omnes sint petitiones vestrae palam apud Deum. et estote firmi in sensu Christi. -
|
15 |
et quae integra et vera et pudica et iusta et amabilia facite. -
|
16 |
et quae audistis et accepistis, in corde retinete, et erit vobis pax. -
|
17 |
salutate omnes fratres in osculo sancto. -
|
18 |
salutant vos sancti. -
|
19 |
gratia Domini Iesu cum spiritu vestro. -
|