| Chapter 88 |
1 |
intellectus Aethan Ezraitae -
|
2 |
misericordias Domini in aeternum cantabo in generationem et generationem adnuntiabo veritatem tuam in ore meo -
|
3 |
quoniam dixisti in aeternum misericordia aedificabitur in caelis praeparabitur veritas tua *in eis; -
|
4 |
disposui testamentum electis meis iuravi David servo meo -
|
5 |
usque in aeternum praeparabo semen tuum et aedificabo in generationem et generationem sedem tuam diapsalma -
|
6 |
confitebuntur caeli mirabilia tua Domine etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum -
|
7 |
quoniam quis in nubibus aequabitur Domino similis erit Domino in filiis Dei -
|
8 |
Deus qui glorificatur in consilio sanctorum magnus et horrendus super omnes qui in circuitu eius sunt -
|
9 |
Domine Deus virtutum quis similis tibi potens es Domine et veritas tua in circuitu tuo -
|
10 |
tu dominaris potestatis maris motum autem fluctuum eius tu mitigas -
|
11 |
tu humiliasti sicut vulneratum superbum in brachio virtutis tuae dispersisti inimicos tuos -
|
12 |
tui sunt caeli et tua est terra orbem terrae et plenitudinem eius tu fundasti -
|
13 |
aquilonem et mare tu creasti Thabor et Hermon in nomine tuo exultabunt -
|
14 |
tuum brachium cum potentia firmetur manus tua et exaltetur dextera tua -
|
15 |
iustitia et iudicium praeparatio sedis tuae misericordia et veritas praecedent faciem tuam -
|
16 |
beatus populus qui scit iubilationem Domine in lumine vultus tui ambulabunt -
|
17 |
et in nomine tuo exultabunt tota die et in iustitia tua exaltabuntur -
|
18 |
quoniam gloria virtutis eorum tu es et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum -
|
19 |
quia Domini est adsumptio *nostra; et Sancti Israhel regis nostri -
|
20 |
tunc locutus es in visione sanctis tuis et dixisti posui adiutorium in potentem exaltavi electum de plebe mea -
|
21 |
inveni David servum meum in oleo sancto meo linui eum -
|
22 |
manus enim mea auxiliabitur ei et brachium meum confirmabit eum -
|
23 |
nihil proficiet inimicus in eo et filius iniquitatis non adponet nocere eum -
|
24 |
et concidam a facie ipsius inimicos eius et odientes eum in fugam convertam -
|
25 |
et veritas mea et misericordia mea cum ipso et in nomine meo exaltabitur cornu eius -
|
26 |
et ponam in mari manum eius et in fluminibus dexteram eius -
|
27 |
ipse invocabit me pater meus es tu Deus meus et susceptor salutis meae -
|
28 |
et ego primogenitum ponam illum excelsum prae regibus terrae -
|
29 |
in aeternum servabo illi misericordiam meam et testamentum meum fidele ipsi -
|
30 |
et ponam in saeculum saeculi semen eius et thronum eius sicut dies caeli -
|
31 |
si dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulaverint -
|
32 |
si iustitias meas profanaverint et mandata mea non custodierint -
|
33 |
visitabo in virga iniquitates eorum et in verberibus peccata eorum -
|
34 |
misericordiam autem meam non dispergam ab eo neque nocebo in veritate mea -
|
35 |
neque profanabo testamentum meum et quae procedunt de labiis meis non faciam irrita -
|
36 |
semel iuravi in sancto meo si David mentiar -
|
37 |
semen eius in aeternum manebit -
|
38 |
et thronus eius sicut sol in conspectu meo et sicut luna perfecta in aeternum et testis in caelo fidelis diapsalma -
|
39 |
tu vero reppulisti et despexisti distulisti christum tuum -
|
40 |
evertisti testamentum servi tui profanasti in terram sanctuarium eius -
|
41 |
destruxisti omnes sepes eius posuisti firmamenta eius formidinem -
|
42 |
diripuerunt eum omnes transeuntes viam factus est obprobrium vicinis suis -
|
43 |
exaltasti dexteram deprimentium eum laetificasti omnes inimicos eius -
|
44 |
avertisti adiutorium gladii eius et non es auxiliatus ei in bello -
|
45 |
destruxisti eum a mundatione sedem eius in terram conlisisti -
|
46 |
minorasti dies temporis eius perfudisti eum confusione diapsalma -
|
47 |
usquequo Domine avertis in finem exardescet sicut ignis ira tua -
|
48 |
memorare quae mea substantia numquid enim vane constituisti omnes filios hominum -
|
49 |
quis est homo qui vivet et non videbit mortem eruet animam suam de manu inferi diapsalma -
|
50 |
ubi sunt misericordiae tuae antiquae Domine sicut iurasti David in veritate tua -
|
51 |
memor esto Domine obprobrii servorum tuorum quod continui in sinu meo multarum gentium -
|
52 |
quod exprobraverunt inimici tui Domine quod exprobraverunt commutationem christi tui -
|
53 |
benedictus Dominus in aeternum fiat fiat -
|