| Chapter 89 |
1 |
oratio Mosi hominis Dei Domine refugium tu factus es nobis in generatione et generatione -
|
2 |
priusquam montes fierent et formaretur terra et orbis a saeculo usque in saeculum tu es Deus -
|
3 |
ne avertas hominem in humilitatem et dixisti convertimini filii hominum -
|
4 |
quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna quae praeteriit et custodia in nocte -
|
5 |
quae pro nihilo habentur eorum anni erunt -
|
6 |
mane sicut herba transeat mane floreat et transeat vespere decidat induret et arescat -
|
7 |
quia defecimus in ira tua et in furore tuo turbati sumus -
|
8 |
posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo saeculum nostrum in inluminatione vultus tui -
|
9 |
quoniam omnes dies nostri defecerunt in ira tua defecimus anni nostri sicut aranea meditabantur -
|
10 |
dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni si autem in potentatibus octoginta anni et amplius eorum labor et dolor quoniam supervenit mansuetudo et corripiemur -
|
11 |
quis novit potestatem irae tuae et prae timore tuo iram tuam -
|
12 |
dinumerare dexteram tuam sic notam fac et conpeditos corde in sapientia -
|
13 |
convertere Domine usquequo et deprecabilis esto super servos tuos -
|
14 |
repleti sumus mane misericordia tua et exultavimus et delectati sumus in omnibus diebus nostris -
|
15 |
laetati sumus pro diebus quibus nos humiliasti annis quibus vidimus mala -
|
16 |
et respice in servos tuos et in opera tua et dirige filios eorum -
|
17 |
et sit splendor Domini Dei nostri super nos et opera manuum nostrarum dirige super nos * et opus manuum nostrarum dirige; -
|