| Chapter 105 |
1 |
alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius -
|
2 |
quis loquetur potentias Domini auditas faciet omnes laudes eius -
|
3 |
beati qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam in omni tempore -
|
4 |
memento nostri Domine in beneplacito populi tui visita nos in salutari tuo -
|
5 |
ad videndum in bonitate electorum tuorum ad laetandum in laetitia gentis tuae et lauderis cum hereditate tua -
|
6 |
peccavimus cum patribus nostris iniuste egimus iniquitatem fecimus -
|
7 |
patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua non fuerunt memores multitudinis misericordiae tuae et inritaverunt ascendentes in mare * mare; Rubrum -
|
8 |
et salvavit eos propter nomen suum ut notam faceret potentiam suam -
|
9 |
et increpuit mare Rubrum et exsiccatum est et deduxit eos in abyssis sicut in deserto -
|
10 |
et salvavit eos de manu odientium et redemit eos de manu inimici -
|
11 |
et operuit aqua tribulantes eos unus ex eis non remansit -
|
12 |
et crediderunt in verbis eius et laudaverunt laudem eius -
|
13 |
cito fecerunt obliti sunt operum eius non sustinuerunt consilium eius -
|
14 |
et concupierunt concupiscentiam in deserto et temptaverunt Deum in inaquoso -
|
15 |
et dedit eis petitionem ipsorum et misit saturitatem in anima eorum -
|
16 |
et inritaverunt Mosen in castris Aaron sanctum Domini -
|
17 |
aperta est terra et degluttivit Dathan et operuit super congregationem Abiron -
|
18 |
et exarsit ignis in synagoga eorum flamma conbusit peccatores -
|
19 |
et fecerunt vitulum in Choreb et adoraverunt sculptile -
|
20 |
et mutaverunt gloriam suam in similitudine vituli comedentis faenum -
|
21 |
obliti sunt Deum qui salvavit eos qui fecit magnalia in Aegypto -
|
22 |
mirabilia in terra Cham terribilia in mari Rubro -
|
23 |
et dixit ut disperderet eos si non Moses electus eius stetisset in confractione in conspectu eius ut averteret iram eius ne disperderet eos -
|
24 |
et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem non crediderunt verbo eius -
|
25 |
et murmurabant in tabernaculis suis non exaudierunt vocem Domini -
|
26 |
et elevavit manum suam super eos ut prosterneret eos in deserto -
|
27 |
et ut deiceret semen eorum in nationibus et dispergeret eos in regionibus -
|
28 |
et initiati sunt Beelphegor et comederunt sacrificia mortuorum -
|
29 |
et inritaverunt eum in adinventionibus suis et multiplicata est in eis ruina -
|
30 |
et stetit Finees et placavit et cessavit quassatio -
|
31 |
et reputatum est ei in iustitiam in generatione et generationem usque in sempiternum -
|
32 |
et inritaverunt ad aquam Contradictionis et vexatus est Moses propter eos -
|
33 |
quia exacerbaverunt spiritum eius et distinxit in labiis suis -
|
34 |
non disperdiderunt gentes quas dixit Dominus illis -
|
35 |
et commixti sunt inter gentes et didicerunt opera eorum -
|
36 |
et servierunt sculptilibus eorum et factum est illis in scandalum -
|
37 |
et immolaverunt filios suos et filias suas daemoniis -
|
38 |
et effuderunt sanguinem innocentem sanguinem filiorum suorum et filiarum *suarum; quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan et interfecta est terra in sanguinibus -
|
39 |
et contaminata est in operibus eorum et fornicati sunt in adinventionibus suis -
|
40 |
et iratus est furore Dominus in populo suo et abominatus est hereditatem suam -
|
41 |
et tradidit eos in manus gentium et dominati sunt eorum qui oderant eos -
|
42 |
et tribulaverunt eos inimici eorum et humiliati sunt sub manibus eorum -
|
43 |
saepe liberavit eos ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo et humiliati sunt in iniquitatibus suis -
|
44 |
et vidit cum tribularentur et audiret orationem eorum -
|
45 |
et memor fuit testamenti sui et paenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae -
|
46 |
et dedit eos in misericordias in conspectu omnium qui ceperant eos -
|
47 |
salvos fac nos Domine Deus noster et congrega nos de nationibus ut confiteamur nomini tuo sancto et gloriemur in laude tua -
|
48 |
benedictus Dominus Deus Israhel a saeculo et usque in saeculum et dicet omnis populus fiat fiat -
|