| Chapter 106 |
1 |
alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius -
|
2 |
dicant qui redempti sunt a Domino quos redemit de manu inimici de regionibus congregavit eos -
|
3 |
a solis ortu et occasu et ab aquilone et mari -
|
4 |
erraverunt in solitudine in inaquoso viam civitatis habitaculi non invenerunt -
|
5 |
esurientes et sitientes anima eorum in ipsis defecit -
|
6 |
et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum eripuit eos -
|
7 |
et deduxit eos in viam rectam ut irent in civitatem habitationis -
|
8 |
confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum -
|
9 |
quia satiavit animam inanem et animam esurientem satiavit bonis -
|
10 |
sedentes in tenebris et umbra mortis vinctos in mendicitate et ferro -
|
11 |
quia exacerbaverunt eloquia Dei et consilium Altissimi inritaverunt -
|
12 |
et humiliatum est in laboribus cor eorum infirmati sunt nec fuit qui adiuvaret -
|
13 |
et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum liberavit eos -
|
14 |
et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula eorum disrupit -
|
15 |
confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum -
|
16 |
quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregit -
|
17 |
suscepit eos de via iniquitatis eorum propter iniustitias enim suas humiliati sunt -
|
18 |
omnem escam abominata est anima eorum et adpropinquaverunt usque ad portas mortis -
|
19 |
et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum liberavit eos -
|
20 |
misit verbum suum et sanavit eos et eripuit eos de interitionibus eorum -
|
21 |
confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum -
|
22 |
et sacrificent sacrificium laudis et adnuntient opera eius in exultatione -
|
23 |
qui descendunt mare in navibus facientes operationem in aquis multis -
|
24 |
ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundo -
|
25 |
dixit et stetit spiritus procellae et exaltati sunt fluctus eius -
|
26 |
ascendunt usque ad caelos et descendunt usque ad abyssos anima eorum in malis tabescebat -
|
27 |
turbati sunt et moti sunt sicut ebrius et omnis sapientia eorum devorata est -
|
28 |
et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum eduxit eos -
|
29 |
et statuit procellam %eius; in auram et siluerunt fluctus eius -
|
30 |
et laetati sunt quia siluerunt et deduxit eos in portum voluntatis eorum -
|
31 |
confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum -
|
32 |
exaltent eum in ecclesia plebis et in cathedra seniorum laudent eum -
|
33 |
posuit flumina in desertum et exitus aquarum in sitim -
|
34 |
terram fructiferam in salsuginem a malitia inhabitantium in ea -
|
35 |
posuit desertum in stagna aquarum et terram sine aqua in exitus aquarum -
|
36 |
et conlocavit illic esurientes et constituerunt civitatem habitationis -
|
37 |
et seminaverunt agros et plantaverunt vineas et fecerunt fructum nativitatis -
|
38 |
et benedixit eis et multiplicati sunt nimis et iumenta eorum non minoravit -
|
39 |
et pauci facti sunt et vexati sunt a tribulatione malorum et dolore -
|
40 |
effusa est contemptio super principes et errare fecit eos in invio et non in via -
|
41 |
et adiuvit pauperem de inopia et posuit sicut oves familias -
|
42 |
videbunt recti et laetabuntur et omnis iniquitas oppilabit os suum -
|
43 |
quis sapiens et custodiet haec et intellegent misericordias Domini -
|